Connect with us

Bíblia CLVUL

1 Samuel 11

1 Et factum est quasi post mensem, ascendit Naas Ammonites, et pugnare cpit adversum Jabes Galaad. Dixeruntque omnes viri Jabes ad Naas : Habeto nos fderatos, et serviemus tibi.

2 Et respondit ad eos Naas Ammonites : In hoc feriam vobiscum fdus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros, ponamque vos opprobrium in universo Isral.

3 Et dixerunt ad eum seniores Jabes : Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios ad universos terminos Isral, et si non fuerit qui defendat nos, egrediemur ad te.

4 Venerunt ergo nuntii in Gabaa Saulis : et locuti sunt verba hc, audiente populo : et levavit omnis populus vocem suam, et flevit.

5 Et ecce Saul veniebat, sequens boves de agro, et ait : Quid habet populus quod plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Jabes.

6 Et insilivit spiritus Domini in Saul cum audisset verba hc, et iratus est furor ejus nimis.

7 Et assumens utrumque bovem, concidit in frustra, misitque in omnes terminos Isral per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit, et secutus fuerit Saul et Samuel, sic fiet bobus ejus. Invasit ergo timor Domini populum, et egressi sunt quasi vir unus.

8 Et recensuit eos in Bezech : fueruntque filiorum Isral trecenta millia, virorum autem Juda triginta millia.

9 Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Jabes Galaad : Cras erit vobis salus, cum incaluerit sol. Venerunt ergo nuntii, et annuntiaverunt viris Jabes : qui ltati sunt.

10 Et dixerunt : Mane exibimus ad vos : et facietis nobis omne quod placuerit vobis.

11 Et factum est, cum dies crastinus venisset, constituit Saul populum in tres partes : et ingressus est media castra in vigilia matutina, et percussit Ammon usque dum incalesceret dies : reliqui autem dispersi sunt, ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.

12 Et ait populus ad Samuelem : Quis est iste qui dixit : Saul num regnabit super nos ? Date viros, et interficiemus eos.

13 Et ait Saul : Non occidetur quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Isral.

14 Dixit autem Samuel ad populum : Venite, et eamus in Galgala, et innovemus ibi regnum.

15 Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas pacificas coram Domino. Et ltatus est ibi Saul, et cuncti viri Isral nimis.

Continuar Lendo