Connect with us

Bíblia CLVUL

1 Samuel 17

1 Congregantes autem Philisthiim agmina sua in prlium, convenerunt in Socho Jud : et castrametati sunt inter Socho et Azeca in finibus Dommim.

2 Porro Saul et filii Isral congregati venerunt in Vallem terebinthi, et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philisthiim.

3 Et Philisthiim stabant super montem ex parte hac, et Isral stabat supra montem ex altera parte : vallisque erat inter eos.

4 Et egressus est vir spurius de castris Philisthinorum nomine Goliath, de Geth, altitudinis sex cubitorum et palmi :

5 et cassis rea super caput ejus, et lorica squamata induebatur. Porro pondus loric ejus, quinque millia siclorum ris erat :

6 et ocreas reas habebat in cruribus, et clypeus reus tegebat humeros ejus.

7 Hastile autem hast ejus erat quasi liciatorium texentium : ipsum autem ferrum hast ejus sexcentos siclos habebat ferri : et armiger ejus antecedebat eum.

8 Stansque clamabat adversum phalangas Isral, et dicebat eis : Quare venistis parati ad prlium ? numquid ego non sum Philisthus, et vos servi Saul ? eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.

9 Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me, erimus vobis servi : si autem ego prvaluero, et percussero eum, vos servi eritis, et servietis nobis.

10 Et aiebat Philisthus : Ego exprobravi agminibus Isral hodie : date mihi virum, et ineat mecum singulare certamen.

11 Audiens autem Saul et omnes Isralit sermones Philisthi hujuscemodi, stupebant, et metuebant nimis.

12 David autem erat filius viri Ephrathi, de quo supra dictum est, de Bethlehem Juda, cui nomen erat Isai, qui habebat octo filios, et erat vir in diebus Saul senex, et grandvus inter viros.

13 Abierunt autem tres filii ejus majores post Saul in prlium : et nomina trium filiorum ejus qui perrexerunt ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Abinadab, tertiusque Samma.

14 David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem,

15 abiit David, et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethlehem.

16 Procedebat vero Philisthus mane et vespere, et stabat quadraginta diebus.

17 Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polent, et decem panes istos, et curre in castra ad fratres tuos,

18 et decem formellas casei has deferes ad tribunum : et fratres tuos visitabis, si recte agant : et cum quibus ordinati sunt, disce.

19 Saul autem, et illi, et omnes filii Isral, in Valle terebinthi pugnabant adversum Philisthiim.

20 Surrexit itaque David mane, et commendavit gregem custodi : et onustus abiit, sicut prceperat ei Isai. Et venit ad locum Magala, et ad exercitum, qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.

21 Direxerat enim aciem Isral, sed et Philisthiim ex adverso fuerant prparati.

22 Derelinquens ergo David vasa qu attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.

23 Cumque adhuc ille loqueretur eis, apparuit vir ille spurius ascendens, Goliath nomine, Philisthus de Geth, de castris Philisthinorum : et loquente eo hc eadem verba audivit David.

24 Omnes autem Isralit, cum vidissent virum, fugerunt a facie ejus, timentes eum valde.

25 Et dixit unus quispiam de Isral : Num vidistis virum hunc, qui ascendit ? ad exprobrandum enim Israli ascendit. Virum ergo qui percusserit eum, ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei, et domum patris ejus faciet absque tributo in Isral.

26 Et ait David ad viros qui stabant secum, dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisthum hunc, et tulerit opprobrium de Isral ? quis enim est hic Philisthus incircumcisus, qui exprobravit acies Dei viventis ?

27 Referebat autem ei populus eumdem sermonem, dicens : Hc dabuntur viro qui percusserit eum.

28 Quod cum audisset Eliab frater ejus major, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti, et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam, et nequitiam cordis tui : quia ut videres prlium, descendisti.

29 Et dixit David : Quid feci ? numquid non verbum est ?

30 Et declinavit paululum ab eo ad alium : dixitque eumdem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut prius.

31 Audita sunt autem verba qu locutus est David, et annuntiata in conspectu Saul.

32 Ad quem cum fuisset adductus, locutus est ei : Non concidat cor cujusquam in eo : ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philisthum.

33 Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philistho isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es : hic autem vir bellator est ab adolescentia sua.

34 Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis :

35 et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum : et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, interficiebamque eos.

36 Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus : erit igitur et Philisthus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam, et auferam opprobrium populi : quoniam quis est iste Philisthus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis ?

37 Et ait David : Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philisthi hujus. Dixit autem Saul ad David : Vade, et Dominus tecum sit.

38 Et induit Saul David vestimentis suis, et imposuit galeam ream super caput ejus, et vestivit eum lorica.

39 Accinctus ergo David gladio ejus super vestem suam, cpit tentare si armatus posset incedere : non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere, quia non usum habeo.Et deposuit ea,

40 et tulit baculum suum, quem semper habebat in manibus : et elegit sibi quinque limpidissimos lapides de torrente, et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum, et fundam manu tulit : et processit adversum Philisthum.

41 Ibat autem Philisthus incedens, et appropinquans adversum David, et armiger ejus ante eum.

42 Cumque inspexisset Philisthus, et vidisset David, despexit eum. Erat enim adolescens, rufus, et pulcher aspectu.

43 Et dixit Philisthus ad David : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisthus David in diis suis :

44 dixitque ad David : Veni ad me, et dabo carnes tuas volatilibus cli et bestiis terr.

45 Dixit autem David ad Philisthum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clypeo : ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum, Dei agminum Isral quibus exprobrasti

46 hodie, et dabit te Dominus in manu mea, et percutiam te, et auferam caput tuum a te : et dabo cadavera castrorum Philisthiim hodie volatilibus cli, et bestiis terr, ut sciat omnis terra quia est Deus in Isral,

47 et noverit universa ecclesia hc, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus : ipsius enim est bellum, et tradet vos in manus nostras.

48 Cum ergo surrexisset Philisthus, et veniret, et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philisthi.

49 Et misit manum suam in peram, tulitque unum lapidem, et funda jecit, et circumducens percussit Philisthum in fronte : et infixus est lapis in fronte ejus, et cecidit in faciem suam super terram.

50 Prvaluitque David adversum Philisthum in funda et lapide, percussumque Philisthum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,

51 cucurrit, et stetit super Philisthum, et tulit gladium ejus, et eduxit eum de vagina sua : et interfecit eum, prciditque caput ejus. Videntes autem Philisthiim quod mortuus esset fortissimus eorum, fugerunt.

52 Et consurgentes viri Isral et Juda vociferati sunt, et persecuti sunt Philisthos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron : cecideruntque vulnerati de Philisthiim in via Saraim, et usque ad Geth, et usque ad Accaron.

53 Et revertentes filii Isral postquam persecuti fuerant Philisthos, invaserunt castra eorum.

54 Assumens autem David caput Philisthi, attulit illud in Jerusalem : arma vero ejus posuit in tabernaculo suo.

55 Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisthum, ait ad Abner principem militi : De qua stirpe descendit hic adolescens, Abner ? Dixitque Abner : Vivit anima tua, rex, si novi.

56 Et ait rex : Interroga tu, cujus filius sit iste puer.

57 Cumque regressus esset David, percusso Philistho, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule, caput Philisthi habentem in manu.

58 Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethlehemit ego sum.

Continuar Lendo