Connect with us

Bíblia CLVUL

2 Crônicas 15

1 Azarias autem filius Oded, facto in se spiritu Dei,

2 egressus est in occursum Asa, et dixit ei : Audite me, Asa, et omnis Juda et Benjamin : Dominus vobiscum, quia fuistis cum eo. Si qusieritis eum, invenietis : si autem dereliqueritis eum, derelinquet vos.

3 Transibant autem multi dies in Isral absque Deo vero, et absque sacerdote doctore, et absque lege.

4 Cumque reversi fuerint in angustia sua ad Dominum Deum Isral, et qusierint eum, reperient eum.

5 In tempore illo, non erit pax egredienti et ingredienti, sed terrores undique in cunctis habitatoribus terrarum :

6 pugnavit enim gens contra gentem, et civitas contra civitatem, quia Dominus conturbabit eos in omni angustia.

7 Vos ergo confortamini, et non dissolvantur manus vestr : erit enim merces operi vestro.

8 Quod cum audisset Asa, verba scilicet, et prophetiam Azari filii Oded prophet, confortatus est, et abstulit idola de omni terra Juda et de Benjamin, et ex urbibus quas ceperat, montis Ephraim : et dedicavit altare Domini quod erat ante porticum Domini.

9 Congregavitque universum Judam et Benjamin, et advenas cum eis de Ephraim, et de Manasse, et de Simeon : plures enim ad eum confugerant ex Isral, videntes quod Dominus Deus illius esset cum eo.

10 Cumque venissent in Jerusalem mense tertio, anno decimoquinto regni Asa,

11 immolaverunt Domino in die illa de manubiis et prda quam adduxerant, boves septingentos, et arietes septem millia.

12 Et intravit ex more ad corroborandum fdus ut qurerent Dominum Deum patrum suorum in toto corde, et in tota anima sua.

13 Si quis autem, inquit, non qusierit Dominum Deum Isral, moriatur, a minimo usque ad maximum, a viro usque ad mulierem.

14 Juraveruntque Domino voce magna in jubilo, et in clangore tub, et in sonitu buccinarum,

15 omnes qui erant in Juda, cum execratione : in omni enim corde suo juraverunt, et in tota voluntate qusierunt eum, et invenerunt : prstititque eis Dominus requiem per circuitum.

16 Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi : quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.

17 Excelsa autem derelicta sunt in Isral : attamen cor Asa erat perfectum cunctis diebus ejus,

18 eaque qu voverat pater suus, et ipse, intulit in domum Domini, argentum, et aurum, vasorumque diversam supellectilem.

19 Bellum vero non fuit usque ad trigesimum quintum annum regni Asa.

Continuar Lendo