Connect with us

Bíblia CLVUL

2 Crônicas 16

1 Anno autem trigesimo sexto regni ejus, ascendit Baasa rex Isral in Judam, et muro circumdabat Rama, ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.

2 Protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini, et de thesauris regis, misitque ad Benadad regem Syri, qui habitabat in Damasco, dicens :

3 Fdus inter me et te est ; pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam : quam ob rem misi tibi argentum et aurum, ut rupto fdere quod habes cum Baasa rege Isral, facias eum a me recedere.

4 Quo comperto, Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Isral : qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes Nephthali muratas.

5 Quod cum audisset Baasa, desiit dificare Rama, et intermisit opus suum.

6 Porro Asa rex assumpsit universum Judam, et tulerunt lapides de Rama, et ligna qu dificationi prparaverat Baasa, dificavitque ex eis Gabaa et Maspha.

7 In tempore illo venit Hanani propheta ad Asa regem Juda, et dixit ei : Quia habuisti fiduciam in rege Syri, et non in Domino Deo tuo, idcirco evasit Syri regis exercitus de manu tua.

8 Nonne thiopes et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia ? quos cum Domino credidisses, tradidit in manu tua.

9 Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et prbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex prsenti tempore adversum te bella consurgent.

10 Iratusque Asa adversus videntem, jussit eum mitti in nervum : valde quippe super hoc fuerat indignatus : et interfecit de populo in tempore illo plurimos.

11 Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Juda et Isral.

12 grotavit etiam Asa anno trigesimo nono regni sui, dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitate sua qusivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.

13 Dormivitque cum patribus suis, et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui.

14 Et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David : posueruntque eum super lectum suum plenum aromatibus et unguentibus meretriciis, qu erant pigmentariorum arte confecta, et combusserunt super eum ambitione nimia.

Continuar Lendo