Connect with us

Bíblia CLVUL

2 Crônicas 27

1 Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem : nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.

2 Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia qu fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini : et adhuc populus delinquebat.

3 Ipse dificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.

4 Urbes quoque dificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.

5 Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei : hc ei prbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.

6 Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.

7 Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugn ejus et opera, scripta sunt in libro regum Isral et Juda.

8 Viginti quinque annorum erat cum regnare cpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.

9 Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David : et regnavit Achaz filius ejus pro eo.

Continuar Lendo