Connect with us

Bíblia CLVUL

Atos 24

1 Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt prsidem adversus Paulum.

2 Et citato Paulo cpit accusare Tertullus, dicens : Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam,

3 semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione.

4 Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia.

5 Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judis in universo orbe, et auctorem seditionis sect Nazarenorum :

6 qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare.

7 Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris,

8 jubens accusatores ejus ad te venire : a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum.

9 Adjecerunt autem et Judi, dicentes hc ita se habere.

10 Respondit autem Paulus (annuente sibi prside dicere) : Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam.

11 Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem :

12 et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turb, neque in synagogis, neque in civitate :

13 neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant.

14 Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam quam dicunt hresim, sic deservio Patri et Deo meo, credens omnibus qu in lege et prophetis scripta sunt :

15 spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.

16 In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum et ad homines semper.

17 Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota,

18 in quibus invenerunt me purificatum in templo : non cum turba, neque cum tumultu.

19 Quidam autem ex Asia Judi, quos oportebat apud te prsto esse, et accusare si quid haberent adversum me :

20 aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio,

21 nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.

22 Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens : Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos.

23 Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei.

24 Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, qu erat Juda, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem qu est in Christum Jesum.

25 Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit : Quod nunc attinet, vade : tempore autem opportuno accersam te :

26 simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.

27 Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam prstare Judis Felix, reliquit Paulum vinctum.

Continuar Lendo