Connect with us

Bíblia CLVUL

Deuteronômio 5

1 Vocavitque Moyses omnem Isralem, et dixit ad eum : Audi, Isral, cremonias atque judicia, qu ego loquor in auribus vestris hodie : discite ea, et opere complete.

2 Dominus Deus noster pepigit nobiscum fdus in Horeb.

3 Non cum patribus nostris iniit pactum, sed nobiscum qui in prsentiarum sumus, et vivimus.

4 Facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis.

5 Ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo, ut annuntiarem vobis verba ejus : timuistis enim ignem, et non ascendistis in montem. Et ait :

6 Ego Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra gypti, de domo servitutis.

7 Non habebis deos alienos in conspectu meo.

8 Non facies tibi sculptile, nec similitudinem omnium, qu in clo sunt desuper, et qu in terra deorsum, et qu versantur in aquis sub terra.

9 Non adorabis ea, et non coles. Ego enim sum Dominus Deus tuus : Deus mulator, reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt me :

10 et faciens misericordiam in multa millia diligentibus me, et custodientibus prcepta mea.

11 Non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra : quia non erit impunitus qui super re vana nomen ejus assumpserit.

12 Observa diem sabbati, ut sanctifices eum, sicut prcepit tibi Dominus Deus tuus.

13 Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.

14 Septimus dies sabbati est, id est, requies Domini Dei tui. Non facies in eo quidquam operis tu, et filius tuus, et filia, servus et ancilla, et bos, et asinus, et omne jumentum tuum, et peregrinus qui est intra portas tuas : ut requiescat servus tuus, et ancilla tua, sicut et tu.

15 Memento quod et ipse servieris in gypto, et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti, et brachio extento. Idcirco prcepit tibi ut observares diem sabbati.

16 Honora patrem tuum et matrem, sicut prcepit tibi Dominus Deus tuus, ut longo vivas tempore, et bene sit tibi in terra, quam Dominus Deus tuus daturus est tibi.

17 Non occides,

18 neque mchaberis,

19 furtumque non facies :

20 nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.

21 Non concupisces uxorem proximi tui : non domum, non agrum, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, et universa qu illius sunt.

22 Hc verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis, et caliginis, voce magna, nihil addens amplius : et scripsit ea in duabus tabulis lapideis, quas tradidit mihi.

23 Vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum, et montem ardere vidistis, accessistis ad me omnes principes tribuum et majores natu, atque dixistis :

24 Ecce ostendit nobis Dominus Deus noster majestatem et magnitudinem suam : vocem ejus audivimus de medio ignis, et probavimus hodie, quod loquente Deo cum homine, vixerit homo.

25 Cur ergo moriemur, et devorabit nos ignis hic maximus ? si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri, moriemur.

26 Quid est omnis caro, ut audiat vocem Dei viventis, qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus, et possit vivere ?

27 Tu magis accede : et audi cuncta qu dixerit Dominus Deus noster tibi : loquerisque ad nos, et nos audientes faciemus ea.

28 Quod cum audisset Dominus, ait ad me : Audivi vocem verborum populi hujus qu locuti sunt tibi : bene omnia sunt locuti.

29 Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum ?

30 Vade et dic eis : Revertimini in tentoria vestra.

31 Tu vero hic sta mecum, et loquar tibi omnia mandata mea, et cremonias atque judicia : qu docebis eos, ut faciant ea in terra, quam dabo illis in possessionem.

32 Custodite igitur et facite qu prcepit Dominus Deus vobis : non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram :

33 sed per viam, quam prcepit Dominus Deus vester, ambulabitis, ut vivatis, et bene sit vobis, et protelentur dies in terra possessionis vestr.

Continuar Lendo