Connect with us

Bíblia CLVUL

Deuteronômio 6

1 Hc sunt prcepta, et cremoni, atque judicia, qu mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam :

2 ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et prcepta ejus, qu ego prcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vit tu, ut prolongentur dies tui.

3 Audi, Isral, et observa ut facias qu prcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem.

4 Audi, Isral : Dominus Deus noster, Dominus unus est.

5 Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua.

6 Eruntque verba hc, qu ego prcipio tibi hodie, in corde tuo :

7 et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens.

8 Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos,

9 scribesque ea in limine, et ostiis domus tu.

10 Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non dificasti,

11 domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, qu non plantasti,

12 et comederis, et saturatus fueris :

13 cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra gypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis.

14 Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, qu in circuitu vestro sunt :

15 quoniam Deus mulator Dominus Deus tuus in medio tui : nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terr.

16 Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis.

17 Custodi prcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cremonias, quas prcepit tibi :

18 et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi : et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis,

19 ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est.

20 Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens : Quid sibi volunt testimonia hc, et cremoni, atque judicia, qu prcepit Dominus Deus noster nobis ?

21 dices ei : Servi eramus Pharaonis in gypto, et eduxit nos Dominus de gypto in manu forti :

22 fecitque signa atque prodigia magna et pessima in gypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro,

23 et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris.

24 Prcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vit nostr, sicut est hodie.

25 Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia prcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis.

Continuar Lendo