Connect with us

Bíblia CLVUL

Eclesiastes 12

1 [Memento Creatoris tui in diebus juventutis tu,antequam veniat tempus afflictionis,et appropinquent anni de quibus dicas :Non mihi placent ;

2 antequam tenebrescat sol, et lumen, et luna, et stell,et revertantur nubes post pluviam ;

3 quando commovebuntur custodes domus,et nutabunt viri fortissimi,et otios erunt molentes in minuto numero,et tenebrescent videntes per foramina ;

4 et claudent ostia in platea,in humilitate vocis molentis,et consurgent ad vocem volucris,et obsurdescent omnes fili carminis :

5 excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via.Florebit amygdalus, impinguabitur locusta,et dissipabitur capparis,quoniam ibit homo in domum ternitatis su,et circuibunt in platea plangentes.

6 Antequam rumpatur funiculus argenteus,et recurrat vitta aurea,et conteratur hydria super fontem,et confringatur rota super cisternam,

7 et revertatur pulvis in terram suam unde erat,et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum.

8 Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes,et omnia vanitas.]

9 [Cumque esset sapientissimus Ecclesiastes,docuit populum, et enarravit qu fecerat ;et investigans composuit parabolas multas.

10 Qusivit verba utilia,et conscripsit sermones rectissimos ac veritate plenos.

11 Verba sapientium sicut stimuli,et quasi clavi in altum defixi,qu per magistrorum consilium data sunt a pastore uno.

12 His amplius, fili mi, ne requiras.Faciendi plures libros nullus est finis ;frequensque meditatio, carnis afflictio est.

13 Finem loquendi pariter omnes audiamus.Deum time, et mandata ejus observa :hoc est enim omnis homo,

14 et cuncta qu fiunt adducet Deus in judiciumpro omni errato, sive bonum, sive malum illud sit.]

Continuar Lendo