Connect with us

Bíblia CLVUL

Efésios 1

1 Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.

2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.

3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in clestibus in Christo,

4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.

5 Qui prdestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis su,

6 in laudem glori grati su, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.

7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias grati ejus,

8 qu superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :

9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis su, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,

10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, qu in clis et qu in terra sunt, in ipso ;

11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prdestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis su :

12 ut simus in laudem glori ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;

13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestr, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

14 qui est pignus hreditatis nostr, in redemptionem acquisitionis, in laudem glori ipsius.

15 Propterea et ego audiens fidem vestram, qu est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,

16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :

17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater glori, det vobis spiritum sapienti et revelationis in agnitione ejus,

18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis qu sit spes vocationis ejus, et qu diviti glori hreditatis ejus in sanctis,

19 et qu sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potenti virtutis ejus,

20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in clestibus :

21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sculo, sed etiam in futuro.

22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,

23 qu est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.

Continuar Lendo