Connect with us

Bíblia CLVUL

Esdras 1

1 In anno primo Cyri regis Persarum, ut compleretur verbum Domini ex ore Jeremi, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum : et traduxit vocem in omni regno suo, etiam per scripturam, dicens :

2 Hc dicit Cyrus rex Persarum : Omnia regna terr dedit mihi Dominus Deus cli, et ipse prcepit mihi ut dificarem ei domum in Jerusalem, qu est in Juda.

3 Quis est in vobis de universo populo ejus ? Sit Deus illius cum ipso. Ascendat in Jerusalem, qu est in Juda, et dificet domum Domini Dei Isral : ipse est Deus qui est in Jerusalem.

4 Et omnes reliqui in cunctis locis ubicumque habitant, adjuvent eum viri de loco suo argento et auro, et substantia, et pecoribus, excepto quod voluntarie offerunt templo Dei, quod est in Jerusalem.

5 Et surrexerunt principes patrum de Juda et Benjamin, et sacerdotes, et Levit, et omnis cujus Deus suscitavit spiritum, ut ascenderent ad dificandum templum Domini, quod erat in Jerusalem.

6 Universique qui erant in circuitu, adjuverunt manus eorum in vasis argenteis et aureis, in substantia et jumentis, in supellectili, exceptis his qu sponte obtulerant.

7 Rex quoque Cyrus protulit vasa templi Domini, qu tulerat Nabuchodonosor de Jerusalem, et posuerat ea in templo dei sui.

8 Protulit autem ea Cyrus rex Persarum per manum Mithridatis filii Gazabar, et annumeravit ea Sassabasar principi Juda.

9 Et hic est numerus eorum : phial aure triginta, phial argente mille, cultri viginti novem, scyphi aurei triginta,

10 scyphi argentei secundi quadringenti decem, vasa alia mille.

11 Omnia vasa aurea et argentea quinque millia quadringenta : universa tulit Sassabasar cum his qui ascendebant de transmigratione Babylonis in Jerusalem.

Continuar Lendo