Connect with us

Bíblia CLVUL

Ester 11

1 Anno quarto regnantibus Ptolemo et Cleopatra, attulerunt Dosithus, qui se sacerdotem et Levitici generis ferebat, et Ptolemus filius ejus, hanc epistolam phurim, quam dixerunt interpretatum esse Lysimachum Ptolemi filium in Jerusalem.

2 Anno secundo, regnante Artaxerxe maximo, prima die mensis Nisan, vidit somnium Mardochus filius Jairi, filii Semei, filii Cis, de tribu Benjamin :

3 homo Judus, qui habitabat in urbe Susis, vir magnus, et inter primos aul regi.

4 Erat autem de eo numero captivorum, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis de Jerusalem cum Jechonia rege Juda.

5 Et hoc ejus somnium fuit : apparuerunt voces, et tumultus, et tonitrua, et terrmotus, et conturbatio super terram :

6 et ecce duo dracones magni, paratique contra se in prlium.

7 Ad quorum clamorem cunct concitat sunt nationes, ut pugnarent contra gentem justorum.

8 Fuitque dies illa tenebrarum et discriminis, tribulationis et angusti, et ingens formido super terram.

9 Conturbataque est gens justorum timentium mala sua, et prparata ad mortem.

10 Clamaveruntque ad Deum : et illis vociferantibus, fons parvus creavit in fluvium maximum, et in aquas plurimas redundavit.

11 Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt, et devoraverunt inclytos.

12 Quod cum vidisset Mardochus, et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet : et fixum habebat in animo, scire cupiens quid significaret somnium.

Continuar Lendo