Connect with us

Bíblia CLVUL

Êxodo 15

1 Tunc cecinit Moyses et filii Isral carmen hoc Domino, et dixerunt : [Cantemus Domino : gloriose enim magnificatus est,equum et ascensorem dejecit in mare.

2 Fortitudo mea, et laus mea Dominus,et factus est mihi in salutem :iste Deus meus, et glorificabo eum :Deus patris mei, et exaltabo eum.

3 Dominus quasi vir pugnator,Omnipotens nomen ejus,

4 currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare :electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro.

5 Abyssi operuerunt eos ;descenderunt in profundum quasi lapis.

6 Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine :dextera tua, Domine, percussit inimicum.

7 Et in multitudine glori tu deposuisti adversarios tuos :misisti iram tuam, qu devoravit eos sicut stipulam.

8 Et in spiritu furoris tui congregat sunt aqu :stetit unda fluens, congregata sunt abyssi in medio mari.

9 Dixit inimicus : Persequar et comprehendam,dividam spolia, implebitur anima mea :evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea.

10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare :submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus.

11 Quis similis tui in fortibus, Domine ?quis similis tui, magnificus in sanctitate,terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia ?

12 Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.

13 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti :et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum.

14 Ascenderunt populi, et irati sunt :dolores obtinuerunt habitatores Philisthiim.

15 Tunc conturbati sunt principes Edom,robustos Moab obtinuit tremor :obriguerunt omnes habitatores Chanaan.

16 Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui :fiant immobiles quasi lapis,donec pertranseat populus tuus, Domine,donec pertranseat populus tuus iste, quem possedisti.

17 Introduces eos, et plantabis in monte hreditatis tu,firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine :sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tu.

18 Dominus regnabit in ternum et ultra.

19 Ingressus est enim eques Pharaocum curribus et equitibus ejus in mare :et reduxit super eos Dominusaquas maris :filii autem Isral ambulaverunt per siccum in medio ejus.]

20 Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris,

21 quibus prcinebat, dicens : [Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est :equum et ascensorem ejus dejecit in mare.]

22 Tulit autem Moyses Isral de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam.

23 Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amar : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem.

24 Et murmuravit populus contra Moysen, dicens : Quid bibemus ?

25 At ille clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum : quod cum misisset in aquas, in dulcedinem vers sunt : ibi constituit ei prcepta, atque judicia, et ibi tentavit eum,

26 dicens : Si audieris vocem Domini Dei tui, et quod rectum est coram eo feceris, et obedieris mandatis ejus, custodierisque omnia prcepta illius, cunctum languorem, quem posui in gypto, non inducam super te : ego enim Dominus sanator tuus.

27 Venerunt autem in Elim filii Isral, ubi erant duodecim fontes aquarum, et septuaginta palm : et castrametati sunt juxta aquas.

Continuar Lendo