Connect with us

Bíblia CLVUL

Gênesis 14

1 Factum est autem in illo tempore, ut Amraphel rex Senaar, et Arioch rex Ponti, et Chodorlahomor rex Elamitarum, et Thadal rex gentium

2 inirent bellum contra Bara regem Sodomorum, et contra Bersa regem Gomorrh, et contra Sennaab regem Adam, et contra Semeber regem Seboim, contraque regem Bal, ipsa est Segor.

3 Omnes hi convenerunt in vallem Silvestrem, qu nunc est mare salis.

4 Duodecim enim annis servierunt Chodorlahomor, et tertiodecimo anno recesserunt ab eo.

5 Igitur quartodecimo anno venit Chodorlahomor, et reges qui erant cum eo : percusseruntque Raphaim in Astarothcarnaim, et Zuzim cum eis, et Emim in Save Cariathaim,

6 et Chorros in montibus Seir, usque ad Campestria Pharan, qu est in solitudine.

7 Reversique sunt, et venerunt ad fontem Misphat, ipsa est Cades : et percusserunt omnem regionem Amalecitarum, et Amorrhum, qui habitabat in Asasonthamar.

8 Et egressi sunt rex Sodomorum, et rex Gomorrh, rexque Adam, et rex Seboim, necnon et rex Bal, qu est Segor : et direxerunt aciem contra eos in valle Silvestri :

9 scilicet adversus Chodorlahomor regem Elamitarum, et Thadal regem Gentium, et Amraphel regem Sennaar, et Arioch regem Ponti : quatuor reges adversus quinque.

10 Vallis autem Silvestris habebat puteos multos bituminis. Itaque rex Sodomorum, et Gomorrh, terga verterunt, cecideruntque ibi : et qui remanserant, fugerunt ad montem.

11 Tulerunt autem omnem substantiam Sodomorum et Gomorrh, et universa qu ad cibum pertinent, et abierunt :

12 necnon et Lot, et substantiam ejus, filium fratris Abram, qui habitabat in Sodomis.

13 Et ecce unus, qui evaserat, nuntiavit Abram Hebro, qui habitabat in convalle Mambre Amorrhi, fratris Escol, et fratris Aner : hi enim pepigerant fdus cum Abram.

14 Quod cum audisset Abram, captum videlicet Lot fratrem suum, numeravit expeditos vernaculos suos trecentos decem et octo : et persecutus est usque Dan.

15 Et divisis sociis, irruit super eos nocte : percussitque eos, et persecutus est eos usque Hoba, qu est ad lvam Damasci.

16 Reduxitque omnem substantiam, et Lot fratrem suum cum substantia illius, mulieres quoque et populum.

17 Egressus est autem rex Sodomorum in occursum ejus postquam reversus est a cde Chodorlahomor, et regum qui cum eo erant in valle Save, qu est vallis regis.

18 At vero Melchisedech rex Salem, proferens panem et vinum, erat enim sacerdos Dei altissimi,

19 benedixit ei, et ait : Benedictus Abram Deo excelso, qui creavit clum et terram :

20 et benedictus Deus excelsus, quo protegente, hostes in manibus tuis sunt. Et dedit ei decimas ex omnibus.

21 Dixit autem rex Sodomorum ad Abram : Da mihi animas, cetera tolle tibi.

22 Qui respondit ei : Levo manum meam ad Dominum Deum excelsum possessorem cli et terr,

23 quod a filo subtegminis usque ad corigiam calig, non accipiam ex omnibus qu tua sunt, ne dicas : Ego ditavi Abram :

24 exceptis his, qu comederunt juvenes, et partibus virorum, qui venerunt mecum, Aner, Escol et Mambre : isti accipient partes suas.

Continuar Lendo