Connect with us

Bíblia CLVUL

Gênesis 49

1 Vocavit autem Jacob filios suos, et ait eis : Congregamini, ut annuntiem qu ventura sunt vobis in diebus novissimis.

2 [Congregamini, et audite, filii Jacob,audite Isral patrem vestrum :

3 Ruben, primogenitus meus,tu fortitudo mea, et principium doloris mei ;prior in donis, major in imperio.

4 Effusus es sicut aqua, non crescas : quia ascendisti cubile patris tui,et maculasti stratum ejus.

5 Simeon et Levi fratresvasa iniquitatis bellantia.

6 In consilium eorum non veniat anima mea,et in ctu illorum non sit gloria mea :quia in furore suo occiderunt virum,et in voluntate sua suffoderunt murum.

7 Maledictus furor eorum, quia pertinax :et indignatio eorum, quia dura :dividam eos in Jacob,et dispergam eos in Isral.

8 Juda, te laudabunt fratres tui :manus tua in cervicibus inimicorum tuorum,adorabunt te filii patris tui.

9 Catulus leonis Juda :ad prdam, fili mi, ascendisti :requiescens accubuisti ut leo,et quasi lena : quis suscitabit eum ?

10 Non auferetur sceptrum de Juda,et dux de femore ejus,donec veniat qui mittendus est,et ipse erit expectatio gentium.

11 Ligans ad vineam pullum suum,et ad vitem, o fili mi, asinam suam,lavabit in vino stolam suamet in sanguine uv pallium suum.

12 Pulchriores sunt oculi ejus vino,et dentes ejus lacte candidiores.

13 Zabulon in littore maris habitabit,et in statione naviumpertingens usque ad Sidonem.

14 Issachar asinus fortisaccubans inter terminos.

15 Vidit requiem, quod esset bonaet terram, quod optima :et supposuit humerum suum ad portandum,factusque est tributis serviens.

16 Dan judicabit populum suumsicut et alia tribus in Isral.

17 Fiat Dan coluber in via,cerastes in semita,mordens ungulas equi,ut cadat ascensor ejus retro.

18 Salutare tuum expectabo, Domine.

19 Gad, accinctus prliabatur ante eum :et ipse accingetur retrorsum.

20 Aser, pinguis panis ejus,et prbebit delicias regibus.

21 Nephthali, cervus emissus,et dans eloquia pulchritudinis.

22 Filius accrescens Joseph, filius accrescens et decorus aspectu :fili discurrerunt super murum.

23 Sed exasperaverunt eum et jurgati sunt,invideruntque illi habentes jacula.

24 Sedit in forti arcus ejus,et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illiusper manus potentis Jacob :inde pastor egressus est, lapis Isral.

25 Deus patris tui erit adjutor tuus,et omnipotens benedicet tibibenedictionibus cli desuper, benedictionibus abyssi jacentis deorsum,benedictionibus uberum et vulv.

26 Benedictiones patris tui confortat sunt benedictionibus patrum ejus,donec veniret desiderium collium ternorum :fiant in capite Joseph,et in vertice Nazari inter fratres suos.

27 Benjamin lupus rapax,mane comedat prdam,et vespere dividet spolia.]

28 Omnes hi in tribubus Isral duodecim : hc locutus est eis pater suus, benedixitque singulis benedictionibus propriis.

29 Et prcepit eis, dicens : Ego congregor ad populum meum : sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici qu est in agro Ephron Hethi,

30 contra Mambre in terra Chanaan, quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hetho in possessionem sepulchri.

31 Ibi sepelierunt eum, et Saram uxorem ejus : ibi sepultus est Isaac cum Rebecca conjuge sua : ibi et Lia condita jacet.

32 Finitisque mandatis quibus filios instruebat, collegit pedes suos super lectulum, et obiit : appositusque est ad populum suum.

Continuar Lendo