Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 1

1 Visio Isai, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Ozi, Joathan, Achaz, et Ezechi, regum Juda.

2 [Audite, cli, et auribus percipe, terra,quoniam Dominus locutus est.Filios enutrivi, et exaltavi ;ipsi autem spreverunt me.

3 Cognovit bos possessorem suum,et asinus prsepe domini sui ;Isral autem me non cognovit,et populus meus non intellexit.

4 V genti peccatrici,populo gravi iniquitate,semini nequam, filiis sceleratis !dereliquerunt Dominum ;blasphemaverunt Sanctum Isral ;abalienati sunt retrorsum.

5 Super quo percutiam vos ultra, addentes prvaricationem ?omne caput languidum,et omne cor mrens.

6 A planta pedis usque ad verticem,non est in eo sanitas ;vulnus, et livor, et plaga tumens,non est circumligata, nec curata medicamine,neque fota oleo.

7 Terra vestra deserta ;civitates vestr succens igni :regionem vestram coram vobis alieni devorant,et desolabitur sicut in vastitate hostili.

8 Et derelinquetur filia Sionut umbraculum in vinea,et sicut tugurium in cucumerario,et sicut civitas qu vastatur.

9 Nisi Dominus exercituumreliquisset nobis semen,quasi Sodoma fuissemus,et quasi Gomorrha similes essemus.

10 Audite verbum Domini,principes Sodomorum ;percipite auribus legem Dei nostri,populus Gomorrh.

11 Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum ?dicit Dominus.Plenus sum :holocausta arietum,et adipem pinguium,et sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum,nolui.

12 Cum veniretis ante conspectum meum,quis qusivit hc de manibus vestris,ut ambularetis in atriis meis ?

13 Ne offeratis ultra sacrificium frustra :incensum abominatio est mihi.Neomeniam et sabbatum, et festivitates alias, non feram ;iniqui sunt ctus vestri.

14 Calendas vestras, et solemnitates vestras odivit anima mea :facta sunt mihi molesta ; laboravi sustinens.

15 Et cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis,et cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam :manus enim vestr sanguine plen sunt.

16 Lavamini, mundi estote ;auferte malum cogitationum vestrarumab oculis meis :quiescite agere perverse,

17 discite benefacere ;qurite judicium, subvenite oppresso,judicate pupillo, defendite viduam.]

18 [Et venite, et arguite me, dicit Dominus.Si fuerint peccata vestra ut coccinum,quasi nix dealbabuntur ;et si fuerint rubra quasi vermiculus,velut lana alba erunt.

19 Si volueritis, et audieritis me,bona terr comeditis.

20 Quod si nolueritis, et me ad iracundiam provocaveritis,gladius devorabit vos,quia os Domini locutum est.

21 Quomodo facta est meretrixcivitas fidelis, plena judicii ?justitia habitavit in ea,nunc autem homicid.

22 Argentum tuum versum est in scoriam ;vinum tuum mistum est aqua.

23 Principes tui infideles,socii furum.Omnes diligunt munera,sequuntur retributiones.Pupillo non judicant,et causa vidu non ingreditur ad illos.

24 Propter hoc ait Dominus,Deus exercituum, Fortis Isral :Heu ! consolabor super hostibus meis,et vindicabor de inimicis meis.

25 Et convertam manum meam ad te,et excoquam ad puram scoriam tuam,et auferam omne stannum tuum.

26 Et restituam judices tuos ut fuerunt prius,et consiliarios tuos sicut antiquitus ;post hc vocaberis civitas justi,urbs fidelis.

27 Sion in judicio redimetur,et reducent eam in justita.

28 Et conteret scelestos, et peccatores simul ;et qui dereliquerunt Dominum consumentur.

29 Confundentur enim ab idolis quibus sacrificaverunt,et erubescetis super hortis quos elegeratis,

30 cum fueritis velut quercus defluentibus foliis,et velut hortus absque aqua.

31 Et erit fortitudo vestra ut favilla stupp,et opus vestrum quasi scintilla,et succendetur utrumque simul,et non erit qui extinguat.]

Continuar Lendo