Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 19

1 Onus gypti. [Ecce Dominus ascendet super nubem levem,et ingredietur gyptum,et commovebuntur simulacra gypti a facie ejus,et cor gypti tabescet in medio ejus,

2 et concurrere faciam gyptios adversus gyptios ;et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum,civitas adversus civitatem, regnum adversus regnum.

3 Et dirumpetur spiritus gypti in visceribus ejus,et consilium ejus prcipitabo ;et interrogabunt simulacra sua, et divinos suos,et pythones, et ariolos.

4 Et tradam gyptum in manu dominorum crudelium,et rex fortis dominabitur eorum,ait Dominus Deus exercituum.

5 Et arescet aqua de mari,et fluvius desolabitur atque siccabitur.

6 Et deficient flumina,attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum,calamus et juncus marcescet.

7 Nudabitur alveus rivi a fonte suo,et omnis sementis irriguasiccabitur, arescet, et non erit.

8 Et mrebunt piscatores,et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ;et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent.

9 Confundentur qui operabantur linum,pectentes et texentes subtilia.

10 Et erunt irrigua ejus flaccentia :omnes qui faciebant lacunas ad capiendos pisces.

11 Stulti principes Taneos,sapientes consiliarii Pharaonisdederunt consilium insipiens.Quomodo dicetis Pharaoni :Filius sapientium ego,filius regum antiquorum ?

12 Ubi nunc sunt sapientes tui ?annuntient tibi, et indicentquid cogitaverit Dominus exercituum super gyptum.

13 Stulti facti sunt principes Taneos,emarcuerunt principes Mempheos ;deceperunt gyptum, angulum populorum ejus.

14 Dominus miscuit in medio ejus spiritum vertiginis ;et errare fecerunt gyptum in omni opere suo,sicut errat ebrius et vomens.

15 Et non erit gypto opusquod faciat caput et caudam,incurvantem et refrenantem.

16 In die illa erit gyptus quasi mulieres ;et stupebunt, et timebunta facie commotionis manus Domini exercituum,quam ipse movebit super eam.

17 Et erit terra Judagypto in pavorem ;omnis qui illius fuerit recordatus pavebita facie consilii Domini exercituum,quod ipse cogitavit super eam.

18 In die illa erunt quinque civitatesin terra gyptiloquentes lingua Chanaan,et jurantes per Dominum exercituum :Civitas solis vocabitur una.

19 In die illa erit altare Dominiin medio terr gypti,et titulus Domini juxta terminum ejus.

20 Erit in signum et in testimonium Domino exercituumin terra gypti ;clamabunt enim ad Dominum a facie tribulationis,et mittet eis salvatoremet propugnatorem qui liberet eos.

21 Et cognoscetur Dominus ab gypto,et cognoscent gyptii Dominumin die illa ;et colent eum in hostiis et in muneribus ;et vota vovebunt Domino, et solvent.

22 Et percutiet Dominus gyptum plaga,et sanabit eam ;et revertentur ad Dominum,et placabitur eis, et sanabit eos.

23 In die illa erit viade gypto in Assyrios ;et intrabit Assyrius gyptum,et gyptius in Assyrios,et servient gyptii Assur.

24 In die illa erit Isral tertiusgyptio et Assyrio ;benedictio in medio terr

25 cui benedixit Dominus exercituum, dicens :Benedictus populus meus gypti,et opus manuum mearum Assyrio ;hreditas autem mea Isral.]

Continuar Lendo