Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 21

1 Onus deserti maris. [Sicut turbines ab africo veniunt,de deserto venit,de terra horribili.

2 Visio dura nuntiata est mihi :qui incredulus est infideliter agit ;et qui depopulator est vastat.Ascende, lam ; obside, Mede ;omnem gemitum ejus cessare feci.

3 Propterea repleti sunt lumbi mei dolore ;angustia possedit mesicut angustia parturientis ;corrui cum audirem, conturbatus sum cum viderem.

4 Emarcuit cor meum ;tenebr stupefecerunt me :Babylon dilecta meaposita est mihi in miraculum.

5 Pone mensam, contemplare in speculacomedentes et bibentes :surgite, principes,arripite clypeum.

6 Hc enim dixit mihi Dominus :Vade, et pone speculatorem,et quodcumque viderit annuntiet.

7 Et vidit currum duorum equitum,ascensorem asini,et ascensorem cameli ;et contemplatus est diligenter multo intuitu.

8 Et clamavit leo :Super speculam Domini ego sum,stans jugiter per diem ;et super custodiam meam ego sum,stans totis noctibus.

9 Ecce iste venit ascensorvir big equitum ;et respondit, et dixit :Cecidit, cecidit Babylon,et omnia sculptilia deorum ejuscontrita sunt in terram.

10 Tritura mea et filii are me,qu audivi a Domino exercituum,Deo Isral,annuntiavi vobis.]

11 Onus Duma. [Ad me clamat ex Seir :Custos, quid de nocte ?custos, quid de nocte ?

12 Dixit custos :Venit mane et nox ;si quritis, qurite ;convertimini, venite.]

13 Onus in Arabia. [In saltu ad vesperam dormietis,in semitis Dedanim.

14 Occurrentes sitienti ferte aquam,qui habitatis terram austri ;cum panibus occurrite fugienti.

15 A facie enim gladiorum fugerunt,a facie gladii imminentis,a facie arcus extenti,a facie gravis prlii.

16 Quoniam hc dicit Dominus ad me :Adhuc in uno anno, quasi in anno mercenarii,et auferetur omnis gloria Cedar.

17 Et reliqui numeri sagittariorum fortiumde filiis Cedar imminuentur ;Dominus enim Deus Isral locutus est.]

Continuar Lendo