Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 25

1 [Domine, Deus meus es tu ;exaltabo te, et confitebor nomini tuo :quoniam fecisti mirabilia,cogitationes antiquas fideles. Amen.

2 Quia posuisti civitatem in tumulum,urbem fortem in ruinam, domum alienorum :ut non sit civitas,et in sempiternum non dificetur.

3 Super hoc laudabit te populus fortis ;civitas gentium robustarum timebit te :

4 quia factus es fortitudo pauperi,fortitudo egeno in tribulatione sua,spes a turbine,umbraculum ab stu ;spiritus enim robustorumquasi turbo impellens parietem.

5 Sicut stus in siti,tumultum alienorum humiliabis ;et quasi calore sub nube torrente,propaginem fortium marcescere facies.

6 Et faciet Dominus exercituumomnibus populis in monte hocconvivium pinguium,convivium vindemi,pinguium medullatorum,vindemi defcat.

7 Et prcipitabit in monte istofaciem vinculi colligati super omnes populos,et telam quam orditus est super omnes nationes.

8 Prcipitabit mortem in sempiternum ;et auferet Dominus Deuslacrimam ab omni facie,et opprobrium populi sui auferetde universa terra :quia Dominus locutus est.]

9 [Et dicet in die illa :Ecce Deus noster iste ;exspectavimus eum, et salvabit nos ;iste Dominus, sustinuimus eum :exsultabimus, et ltabimur in salutari ejus.

10 Quia requiescet manus Dominiin monte isto ;et triturabitur Moab sub eo,sicuti teruntur pale in plaustro.

11 Et extendet manus suas sub eosicut extendit natans ad natandum ;et humiliabit gloriam ejuscum allisione manuum ejus.

12 Et munimenta sublimium murorum tuorumconcident, et humiliabuntur,et detrahentur in terram usque ad pulverem.]

Continuar Lendo