Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 34

1 [Accedite, gentes, et audite ;et populi, attendite :audiat terra, et plenitudo ejus ;orbis, et omne germen ejus.

2 Quia indignatio Domini super omnes gentes,et furor super universam militiam eorum :interfecit eos, et dedit eos in occisionem.

3 Interfecti eorum projicientur,et de cadaveribus eorum ascendet ftor ;tabescent montes a sanguine eorum.

4 Et tabescet omnis militia clorum,et complicabuntur sicut liber cli :et omnis militia eorum defluet,sicut defluit folium de vinea et de ficu.

5 Quoniam inebriatus est in clo gladius meus ;ecce super Idumam descendet,et super populum interfectionis me, ad judicium.

6 Gladius Domini repletus est sanguine,incrassatus est adipe,de sanguine agnorum et hircorum,de sanguine medullatorum arietum :victima enim Domini in Bosra,et interfectio magna in terra Edom.

7 Et descendent unicornes cum eis,et tauri cum potentibus ;inebriabitur terra eorum sanguine,et humus eorum adipe pinguium.

8 Quia dies ultionis Domini,annus retributionum judicii Sion.

9 Et convertentur torrentes ejus in picem,et humus ejus in sulphur ;et erit terra ejus in picem ardentem.

10 Nocte et die non extinguetur,in sempiternum ascendet fumus ejus,a generatione in generationem desolabitur,in scula sculorum non erit transiens per eam.

11 Et possidebunt illam onocrotalus et ericius ;ibis et corvus habitabunt in ea :et extendetur super eam mensura, ut redigatur ad nihilum,et perpendiculum in desolationem.

12 Nobiles ejus non erunt ibi ; regem potius invocabunt,et omnes principes ejus erunt in nihilum.

13 Et orientur in domibus ejus spin et urtic,et paliurus in munitionibus ejus ;et erit cubile draconum,et pascua struthionum.

14 Et occurrent dmonia onocentauris,et pilosus clamabit alter ad alterum ;ibi cubavit lamia,et invenit sibi requiem.

15 Ibi habuit foveam ericius, et enutrivit catulos,et circumfodit, et fovit in umbra ejus ;illuc congregati sunt milvi, alter ad alterum.

16 Requirite diligenter in libro Domini, et legite :Unum ex eis non defuit,alter alterum non qusivit ;quia quod ex ore meo procedit, ille mandavit,et spiritus ejus ipse congregavit ea.

17 Et ipse misit eis sortem,et manus ejus divisit eam illis in mensuram :usque in ternum possidebunt eam ;in generationem et generationem habitabunt in ea.]

Continuar Lendo