Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 46

1 [Confractus est Bel, contritus est Nabo ;facta sunt simulacra eorum bestiis et jumentis,onera vestra gravi pondereusque ad lassitudinem.

2 Contabuerunt, et contrita sunt simul ;non potuerunt salvare portantem,et anima eorum in captivitatem ibit.

3 Audite me, domus Jacob,et omne residuum domus Isral ;qui portamini a meo utero,qui gestamini a mea vulva.

4 Usque ad senectam ego ipse,et usque ad canos ego portabo ;ego feci, et ego feram ;ego portabo, et salvabo.

5 Cui assimilastis me, et adquastis,et comparastis me, et fecistis similem ?

6 Qui confertis aurum de sacculo,et argentum statera ponderatis,conducentes aurificem ut faciat deum,et procidunt, et adorant.

7 Portant illum in humeris gestantes,et ponentes in loco suo,et stabit, ac de loco suo non movebitur :sed et cum clamaverint ad eum, non audiet ;de tribulatione non salvabit eos.

8 Mementote istud, et confundamini ;redite, prvaricatores, ad cor.

9 Recordamini prioris sculi,quoniam ego sum Deus, et non est ultra deus,nec est similis mei.

10 Annuntians ab exordio novissimum,et ab initio qu necdum facta sunt,dicens : Consilium meum stabit,et omnis voluntas mea fiet.

11 Vocans ab oriente avem,et de terra longinqua virum voluntatis me :et locutus sum, et adducam illud ;creavi et faciam illud.

12 Audite me, duro corde,qui longe estis a justitia.

13 Prope feci justitiam meam, non elongabitur,et salus mea non morabitur.Dabo in Sion salutem,et in Isral gloriam meam.]

Continuar Lendo