Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 54

1 [Lauda, sterilis, qu non paris ;decanta laudem, et hinni, qu non pariebas :quoniam multi filii desertmagis quam ejus qu habet virum, dicit Dominus.

2 Dilata locum tentorii tui,et pelles tabernaculorum tuorum extende :ne parcas :longos fac funiculos tuos,et clavos tuos consolida.

3 Ad dexteram enim et ad lvam penetrabis,et semen tuum gentes hreditabit,et civitates desertas inhabitabit.

4 Noli timere, quia non confunderis,neque erubesces ; non enim te pudebit,quia confusionis adolescenti tu oblivisceris,et opprobrii viduitatis tu non recordaberis amplius.

5 Quia dominabitur tui qui fecit te,Dominus exercituum nomen ejus,et redemptor tuus, Sanctus Isral :Deus omnis terr vocabitur.

6 Quia et mulierem derelictam et mrentem spirituvocavit te Dominus,et uxorem ab adolescentia abjectam,dixit Deus tuus.

7 Ad punctum in modico dereliqui te,et in miserationibus magnis congregabo te.

8 In momento indignationis abscondifaciem meam parumper a te ;et in misericordia sempiterna misertus sum tui,dixit redemptor tuus, Dominus.

9 Sicut in diebus No istud mihi est,cui juravi ne inducerem aquas No ultra super terram ;sic juravi ut non irascar tibi,et non increpem te.

10 Montes enim commovebuntur,et colles contremiscent ;misericordia autem mea non recedet a te,et fdus pacis me non movebitur,dixit miserator tuus Dominus.

11 Paupercula, tempestate convulsa absque ulla consolatione,ecce ego sternam per ordinem lapides tuos,et fundabo te in sapphiris :

12 et ponam jaspidem propugnacula tua,et portas tuas in lapides sculptos,et omnes terminos tuos in lapides desiderabiles ;

13 universos filios tuos doctos a Domino,et multitudinem pacis filiis tuis.

14 Et in justitia fundaberis :recede procul a calumnia, quia non timebis,et a pavore, quia non appropinquabit tibi.

15 Ecce accola veniet qui non erat mecum,advena quondam tuus adjungetur tibi.

16 Ecce ego creavi fabrumsufflantem in igne prunas,et proferentem vas in opus suum ;et ego creavi interfectorem ad disperdendum.

17 Omne vas quod fictum est contra te, non dirigetur,et omnem linguam resistentem tibi in judicio, judicabis.Hc est hreditas servorum Domini,et justitia eorum apud me, dicit Dominus.]

Continuar Lendo