Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 57

1 [Justus perit,et non est qui recogitet in corde suo ;et viri misericordi colliguntur,quia non est qui intelligat :a facie enim maliti collectus est justus.

2 Veniat pax ;requiescat in cubili suoqui ambulavit in directione sua.

3 Vos autem accedite huc,filii auguratricis,semen adulteri et fornicari.

4 Super quem lusistis ?super quem dilatastis os,et ejecistis linguam ?Numquid non vos filii scelesti,semen mendax,

5 qui consolamini in diissubter omne lignum frondosum,immolantes parvulos in torrentibus,subter eminentes petras ?

6 In partibus torrentis pars tua ;hc est sors tua :et ipsis effudisti libamen,obtulisti sacrificium.Numquid super his non indignabor ?

7 Super montem excelsum et sublimemposuisti cubile tuum,et illuc ascendistiut immolares hostias.

8 Et post ostium, et retro postem,posuisti memoriale tuum.Quia juxta me discooperuisti,et suscepisti adulterum, dilatasti cubile tuum,et pepigisti cum eis fdus ;dilexisti stratum eorummanu aperta.

9 Et ornasti te regi unguento,et multiplicasti pigmenta tua.Misisti legatos tuos procul,et humiliata es usque ad inferos.

10 In multitudine vi tu laborasti ;non dixisti : Quiescam.Vitam manus tu invenisti ;propterea non rogasti.

11 Pro quo sollicita timuisti,quia mentita es,et mei non es recordata,neque cogitasti in corde tuo ?Quia ego tacens et quasi non videns,et mei oblita es.

12 Ego annuntiabo justitiam tuam,et opera tua non proderunt tibi.

13 Cum clamaveris, liberent te congregati tui,et omnes eos auferet ventus,tollet aura.][Qui autem fiduciam habet mei, hreditabit terram,et possidebit montem sanctum meum.

14 Et dicam : Viam facite, prbete iter ; declinate de semita,auferte offendicula de via populi mei.

15 Quia hc dicit Excelsus,et Sublimis, habitans ternitatem, et sanctum nomen ejus :in excelso et in sancto habitans,et cum contrito et humili spiritu :ut vivificet spiritum humilium,et vivificet cor contritorum.

16 Non enim in sempiternum litigabo,neque usque ad finem irascar,quia spiritus a facie mea egredietur,et flatus ego faciam.

17 Propter iniquitatem avariti ejus iratus sum, et percussi eum.Abscondi a te faciem meam, et indignatus sum ;et abiit vagus in via cordis sui.

18 Vias ejus vidi, et sanavi eum ;et reduxi eum, et reddidi consolationesipsi, et lugentibus ejus.

19 Creavi fructum labiorum pacem ;pacem ei qui longe est et qui prope,dixit Dominus, et sanavi eum.

20 Impii autem quasi mare fervens,quod quiescere non potest,et redundant fluctus ejus in conculcationem et lutum.

21 Non est pax impiis, dicit Dominus Deus.]

Continuar Lendo