Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 63

1 [Quis est iste, qui venit de Edom,tinctis vestibus de Bosra ?iste formosus in stola sua,gradiens in multitudine fortitudinis su ?Ego qui loquor justitiam,et propugnator sum ad salvandum.

2 Quare ergo rubrum est indumentum tuum,et vestimenta tua sicut calcantium in torculari ?

3 Torcular calcavi solus,et de gentibus non est vir mecum ;calcavi eos in furore meo,et conculcavi eos in ira mea :et aspersus est sanguis eorum super vestimenta mea,et omnia indumenta mea inquinavi.

4 Dies enim ultionis in corde meo ;annus redemptionis me venit.

5 Circumspexi, et non erat auxiliator ;qusivi, et non fuit qui adjuvaret :et salvavit mihi brachium meum,et indignatio mea ipsa auxiliata est mihi.

6 Et conculcavi populos in furore meo,et inebriavi eos in indignatione mea,et detraxi in terram virtutem eorum.]

7 [Miserationum Domini recordabor ;laudem Dominisuper omnibus qu reddidit nobis Dominus,et super multitudinem bonorum domui Isral,qu largitus est eis secundum indulgentiam suam,et secundum multitudinem misericordiarum suarum.

8 Et dixit : Verumtamen populus meus est,filii non negantes ;et factus est eis salvator.

9 In omni tribulatione eorum non est tribulatus,et angelus faciei ejus salvavit eos :in dilectione sua et in indulgentia suaipse redemit eos,et portavit eos, et elevavit eoscunctis diebus sculi.

10 Ipsi autem ad iracundiam provocaverunt,et afflixerunt spiritum Sancti ejus :et conversus est eis in inimicum,et ipse debellavit eos.

11 Et recordatus est dierum sculi Moysi, et populi sui.Ubi est qui eduxit eos de maricum pastoribus gregis sui ?Ubi est qui posuit in medio ejusspiritum Sancti sui ;

12 qui eduxit ad dexteram Moysen,brachio majestatis su ;qui scidit aquas ante eos,ut faceret sibi nomen sempiternum ;

13 qui eduxit eos per abyssos,quasi equum in desertonon impingentem ?

14 Quasi animal in campo descendens,spiritus Domini ductor ejus fuit.Sic adduxisti populum tuum,ut faceres tibi nomen glori.

15 Attende de clo, et videde habitaculo sancto tuo, et glori tu.Ubi est zelus tuus, et fortitudo tua,multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum ?Super me continuerunt se.

16 Tu enim pater noster :et Abraham nescivit nos,et Isral ignoravit nos :tu, Domine, pater noster,redemptor noster, a sculo nomen tuum.

17 Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis ;indurasti cor nostrum ne timeremus te ?Convertere propter servos tuos,tribus hreditatis tu.

18 Quasi nihilum possederunt populum sanctum tuum :hostes nostri conculcaverunt sanctificationem tuam.

19 Facti sumus quasi in principio, cum non dominareris nostri,neque invocaretur nomen tuum super nos.]

Continuar Lendo