Connect with us

Bíblia CLVUL

Isaías 9

1 [Primo tempore alleviata estterra Zabulon et terra Nephthali :et novissimo aggravata est via maristrans Jordanem Galil gentium.

2 Populus qui ambulabat in tenebris,vidit lucem magnam ;habitantibus in regione umbr mortis,lux orta est eis.

3 Multiplicasti gentem,et non magnificasti ltitiam.Ltabuntur coram te, sicut qui ltantur in messe ;sicut exsultant victores capta prda, quando dividunt spolia.

4 Jugum enim oneris ejus,et virgam humeri ejus,et sceptrum exactoris ejussuperasti, sicut in die Madian.

5 Quia omnis violentia prdatio cum tumultu,et vestimentum mistum sanguine,erit in combustionem,et cibus ignis.

6 Parvulus enim natus est nobis,et filius datus est nobis,et factus est principatus super humerum ejus :et vocabitur nomen ejus,Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis,Pater futuri sculi, Princeps pacis.

7 Multiplicabitur ejus imperium,et pacis non erit finis ;super solium David, et super regnum ejus sedebit,ut confirmet illud et corroboretin judicio et justitia,amodo usque in sempiternum :zelus Domini exercituum faciet hoc.]

8 [Verbum misit Dominus in Jacob,et cecidit in Isral.

9 Et sciet omnis populus Ephraim,et habitantes Samariam,in superbia et magnitudine cordis dicentes :

10 Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus dificabimus ;sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus.

11 Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum,et inimicos ejus in tumultum vertet.

12 Syriam ab oriente, et Philisthiim ab occidente ;et devorabunt Isral toto ore.In omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.

13 Et populus non est reversus ad percutientem se,et Dominum exercituum non inquisierunt.

14 Et disperdet Dominus ab Isral caput et caudam,incurvantem et refrenantem, die una.

15 Longvus et honorabilis, ipse est caput ;et propheta docens mendacium, ipse est cauda.

16 Et erunt qui beatificant populum istum, seducentes ;et qui beatificantur, prcipitati.

17 Propter hoc super adolescentulis ejus non ltabitur Dominus,et pupillorum ejus et viduarum non miserebitur :quia omnis hypocrita est et nequam,et universum os locutum est stultitiam ;in omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.

18 Succensa est enim quasi ignis impietas :veprem et spinam vorabit,et succendetur in densitate saltus,et convolvetur superbia fumi.

19 In ira Domini exercituum conturbata est terra,et erit populus quasi esca ignis ;vir fratri suo non parcet.

20 Et declinabit ad dexteram, et esuriet ;et comedet ad sinistram, et non saturabitur ;unusquisque carnem brachii sui vorabit :Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen ;simul ipsi contra Judam.

21 In omnibus his non est aversus furor ejus,sed adhuc manus ejus extenta.]

Continuar Lendo