Connect with us

Bíblia CLVUL

Jeremias 46

1 Quod factum est verbum Domini ad Jeremiam prophetam contra gentes.

2 Ad gyptum, adversum exercitum Pharaonis Nechao regis gypti, qui erat juxta fluvium Euphraten in Charcamis, quem percussit Nabuchodonosor rex Babylonis, in quarto anno Joakim filii Josi regis Juda.

3 [Prparate scutum et clypeum,et procedite ad bellum.

4 Jungite equos,et ascendite, equites :state in galeis,polite lanceas,induite vos loricis.

5 Quid igitur ? vidi ipsos pavidos,et terga vertentes,forte eorum csos :fugerunt conciti, nec respexerunt :terror undique, ait Dominus.

6 Non fugiat velox,nec salvari se putet fortis :ad aquilonem juxta flumen Euphratenvicti sunt, et ruerunt.

7 Quis est iste, qui quasi flumen ascendit,et veluti fluviorum intumescunt gurgites ejus ?

8 gyptus fluminis instar ascendit,et velut flumina movebuntur fluctus ejus,et dicet : Ascendens operiam terram :perdam civitatem, et habitatores ejus.

9 Ascendite equos,et exsultate in curribus,et procedant fortes,thiopia et Libyes tenentes scutum,et Lydii arripientes et jacientes sagittas.

10 Dies autem ille Domini Dei exercituum,dies ultionis, ut sumat vindictam de inimicis suis :devorabit gladius, et saturabitur,et inebriabitur sanguine eorum :victima enim Domini Dei exercituum,in terra aquilonis juxta flumen Euphraten.

11 Ascende in Galaad, et tolle resinam,virgo filia gypti :frustra multiplicas medicamina,sanitas non erit tibi.

12 Audierunt gentes ignominiam tuamet ululatus tuus replevit terram,quia fortis impegit in fortem,et ambo pariter conciderunt.]

13 Verbum quod locutus est Dominus ad Jeremiam prophetam, super eo quod venturus esset Nabuchodonosor rex Babylonis, et percussurus terram gypti :

14 [Annuntiate gypto, et auditum facite in Magdalo,et resonet in Memphis, et in Taphnis : dicite :Sta, et prpara te,quia devorabit gladius ea qu per circuitum tuum sunt.

15 Quare computruit fortis tuus ?non stetit, quoniam Dominus subvertit eum.

16 Multiplicavit ruentes,ceciditque vir ad proximum suum, et dicent :Surge, et revertamur ad populum nostrum,et ad terram nativitatis nostr,a facie gladii columb.

17 Vocate nomen Pharaonis regis gypti :tumultum adduxit tempus.

18 Vivo ego, inquit rex (Dominus exercituum nomen ejus),quoniam sicut Thabor in montibus,et sicut Carmelus in mari, veniet.

19 Vasa transmigrationis fac tibi,habitatrix filia gypti :quia Memphis in solitudinem erit,et deseretur, et inhabitabilis erit.

20 Vitula elegans atque formosa gyptus,stimulator ab aquilone veniet ei.

21 Mercenarii quoque ejus,qui versabantur in medio ejus quasi vituli saginati,versi sunt, et fugerunt simul,nec stare potuerunt,quia dies interfectionis eorum venit super eos,tempus visitationis eorum.

22 Vox ejus quasi ris sonabit :quoniam cum exercitu properabunt,et cum securibus venient eiquasi cdentes ligna.

23 Succiderunt saltum ejus, ait Dominus,qui supputari non potest :multiplicati sunt super locustas,et non est eis numerus.

24 Confusa est filia gypti,et tradita in manu populo aquilonis.

25 Dixit Dominus exercituum, Deus Isral :Ecce ego visitabo super tumultum Alexandri,et super Pharaonem, et super gyptum,et super deos ejus, et super reges ejus,et super Pharaonem, et super eos qui confidunt in eo :

26 et dabo eos in manu qurentium animam eorum,et in manu Nabuchodonosor regis Babylonis,et in manu servorum ejus :et post hc habitabitur sicut diebus pristinis, ait Dominus.

27 Et tu ne timeas, serve meus Jacob :et ne paveas, Isral :quia ecce ego salvum te faciam de longinquo,et semen tuum de terra captivitatis tu :et revertetur Jacob, et requiescet,et prosperabitur, et non erit qui exterreat eum.

28 Et tu noli timere, serve meus Jacob, ait Dominus,quia tecum ego sum :quia ego consumam cunctas gentes ad quas ejeci te, te vero non consumam :sed castigabo te in judicio,nec quasi innocenti parcam tibi.]

Continuar Lendo