Connect with us

Bíblia CLVUL

Jó 10

1 [Tdet animam meam vit me ;dimittam adversum me eloquium meum :loquar in amaritudine anim me.

2 Dicam Deo : Noli me condemnare ;indica mihi cur me ita judices.

3 Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,et opprimas me opus manuum tuarum,et consilium impiorum adjuves ?

4 Numquid oculi carnei tibi sunt ?aut sicut videt homo, et tu videbis ?

5 Numquid sicut dies hominis dies tui,et anni tui sicut humana sunt tempora,

6 ut quras iniquitatem meam,et peccatum meum scruteris,

7 et scias quia nihil impium fecerim,cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?

8 Manus tu fecerunt me,et plasmaverunt me totum in circuitu :et sic repente prcipitas me ?

9 Memento, quso, quod sicut lutum feceris me,et in pulverem reduces me.

10 Nonne sicut lac mulsisti me,et sicut caseum me coagulasti ?

11 Pelle et carnibus vestisti me ;ossibus et nervis compegisti me.

12 Vitam et misericordiam tribuisti mihi,et visitatio tua custodivit spiritum meum.

13 Licet hc celes in corde tuo,tamen scio quia universorum memineris.

14 Si peccavi, et ad horam pepercisti mihi,cur ab iniquitate mea mundum me esse non pateris ?

15 Et si impius fuero, v mihi est ;et si justus, non levabo caput,saturatus afflictione et miseria.

16 Et propter superbiam quasi lenam capies me,reversusque mirabiliter me crucias.

17 Instauras testes tuos contra me,et multiplicas iram tuam adversum me,et pn militant in me.

18 Quare de vulva eduxisti me ?qui utinam consumptus essem, ne oculus me videret.

19 Fuissem quasi non essem,de utero translatus ad tumulum.

20 Numquid non paucitas dierum meorum finietur brevi ?dimitte ergo me, ut plangam paululum dolorem meum,

21 antequam vadam, et non revertar,ad terram tenebrosam, et opertam mortis caligine :

22 terram miseri et tenebrarum,ubi umbra mortis et nullus ordo,sed sempiternus horror inhabitat.]

Continuar Lendo