Connect with us

Bíblia CLVUL

Josué 22

1 Eodem tempore vocavit Josue Rubenitas, et Gaditas, et dimidiam tribum Manasse,

2 dixitque ad eos : Fecistis omnia qu prcepit vobis Moyses famulus Domini : mihi quoque in omnibus obedistis,

3 nec reliquistis fratres vestros longo tempore, usque in prsentem diem, custodientes imperium Domini Dei vestri.

4 Quia igitur dedit Dominus Deus vester fratribus vestris quietem et pacem, sicut pollicitus est : revertimini, et ite in tabernacula vestra, et in terram possessionis, quam tradidit vobis Moyses famulus Domini trans Jordanem :

5 ita dumtaxat ut custodiatis attente, et opere compleatis mandatum et legem quam prcepit vobis Moyses famulus Domini, ut diligatis Dominum Deum vestrum, et ambuletis in omnibus viis ejus, et observetis mandata illius, adhreatisque ei, ac serviatis in omni corde, et in omni anima vestra.

6 Benedixitque eis Josue, et dimisit eos. Qui reversi sunt in tabernacula sua.

7 Dimidi autem tribui Manasse possessionem Moyses dederat in Basan : et idcirco medi, qu superfuit, dedit Josue sortem inter ceteros fratres suos trans Jordanem ad occidentalem plagam. Cumque dimitteret eos in tabernacula sua, et benedixisset eis,

8 dixit ad eos : In multa substantia atque divitiis revertimini ad sedes vestras, cum argento et auro, re ac ferro, et veste multiplici : dividite prdam hostium cum fratribus vestris.

9 Reversique sunt, et abierunt filii Ruben, et filii Gad, et dimidia tribus Manasse, a filiis Isral de Silo, qu sita est in Chanaan, ut intrarent Galaad terram possessionis su, quam obtinuerant juxta imperium Domini in manu Moysi.

10 Cumque venissent ad tumulos Jordanis in terram Chanaan, dificaverunt juxta Jordanem altare infinit magnitudinis.

11 Quod cum audissent filii Isral, et ad eos certi nuntii detulissent, dificasse filios Ruben, et Gad, et dimidi tribus Manasse, altare in terra Chanaan, super Jordanis tumulos, contra filios Isral :

12 convenerunt omnes in Silo, ut ascenderent, et dimicarent contra eos.

13 Et interim miserunt ad illos in terram Galaad Phinees filium Eleazari sacerdotis,

14 et decem principes cum eo, singulos de singulis tribubus.

15 Qui venerunt ad filios Ruben, et Gad, et dimidi tribus Manasse in terram Galaad, dixeruntque ad eos :

16 Hc mandat omnis populus Domini : Qu est ista transgressio ? cur reliquistis Dominum Deum Isral, dificantes altare sacrilegum, et a cultu illius recedentes ?

17 an parum vobis est quod peccastis in Beelphegor, et usque in prsentem diem macula hujus sceleris in nobis permanet, multique de populo corruerunt ?

18 Et vos hodie reliquistis Dominum, et cras in universum Isral ira ejus desviet.

19 Quod si putatis immundam esse terram possessionis vestr, transite ad terram, in qua tabernaculum Domini est, et habitate inter nos : tantum ut a Domino et a nostro consortio non recedatis, dificato altari prter altare Domini Dei nostri.

20 Nonne Achan filius Zare prteriit mandatum Domini, et super omnem populum Isral ira ejus incubuit ? et ille erat unus homo, atque utinam solum periisset in scelere suo.

21 Responderuntque filii Ruben et Gad, et dimidia tribus Manasse, principibus legationis Isral :

22 Fortissimus Deus Dominus, fortissimus Deus Dominus, ipse novit, et Isral simul intelliget : si prvaricationis animo hoc altare construximus, non custodiat nos, sed puniat nos in prsenti :

23 et si ea mente fecimus ut holocausta, et sacrificium, et pacificas victimas super eo imponeremus, ipse qurat et judicet :

24 et non ea magis cogitatione atque tractatu, ut diceremus : Cras dicent filii vestri filiis nostris : Quid vobis et Domino Deo Isral ?

25 terminum posuit Dominus inter nos et vos, o filii Ruben, et filii Gad, Jordanem fluvium, et idcirco partem non habetis in Domino : et per hanc occasionem avertent filii vestri filios nostros a timore Domini. Putavimus itaque melius,

26 et diximus : Exstruamus nobis altare, non in holocausta, neque ad victimas offerendas,

27 sed in testimonium inter nos et vos, et sobolem nostram vestramque progeniem, ut serviamus Domino, et juris nostri sit offerre et holocausta, et victimas, et pacificas hostias : et nequaquam dicant cras filii vestri filiis nostris : Non est vobis pars in Domino.

28 Quod si voluerint dicere, respondebunt eis : Ecce altare Domini, quod fecerunt patres nostri, non in holocausta, neque in sacrificium, sed in testimonium nostrum ac vestrum.

29 Absit a nobis hoc scelus, ut recedamus a Domino, et ejus vestigia relinquamus, exstructo altari ad holocausta, et sacrificia, et victimas offerendas, prter altare Domini Dei nostri, quod exstructum est ante tabernaculum ejus.

30 Quibus auditis, Phinees sacerdos, et principes legationis Isral, qui erant cum eo, placati sunt : et verba filiorum Ruben, et Gad, et dimidi tribus Manasse, libentissime susceperunt.

31 Dixtque Phinees filius Eleazari sacerdos ad eos : Nunc scimus quod nobiscum sit Dominus, quoniam alieni estis a prvaricatione hac, et liberastis filios Isral de manu Domini.

32 Reversusque est cum principibus a filiis Ruben et Gad de terra Galaad, finium Chanaan, ad filios Isral, et retulit eis.

33 Placuitque sermo cunctis audientibus. Et laudaverunt Deum filii Isral, et nequaquam ultra dixerunt, ut ascenderent contra eos, atque pugnarent, et delerent terram possessionis eorum.

34 Vocaveruntque filii Ruben, et filii Gad, altare quod exstruxerant, Testimonium nostrum, quod Dominus ipse sit Deus.

Continuar Lendo