Connect with us

Bíblia CLVUL

Juízes 14

1 Descendit ergo Samson in Thamnatha : vidensque ibi mulierem de filiabus Philisthiim,

2 ascendit, et nuntiavit patri suo et matri su, dicens : Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philisthinorum : quam quso ut mihi accipiatis uxorem.

3 Cui dixerunt pater et mater sua : Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum, et in omni populo meo, quia vis accipere uxorem de Philisthiim, qui incircumcisi sunt ? Dixitque Samson ad patrem suum : Hanc mihi accipe : quia placuit oculis meis.

4 Parentes autem ejus nesciebant quod res a Domino fieret, et qureret occasionem contra Philisthiim : eo enim tempore Philisthiim dominabantur Israli.

5 Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha. Cumque venissent ad vineas oppidi, apparuit catulus leonis svus, et rugiens, et occurrit ei.

6 Irruit autem spiritus Domini in Samson, et dilaceravit leonem, quasi hdum in frustra discerpens, nihil omnino habens in manu : et hoc patri et matri noluit indicare.

7 Descenditque, et locutus est mulieri qu placuerat oculis ejus.

8 Et post aliquot dies revertens ut acciperet eam, declinavit ut videret cadaver leonis, et ecce examen apum in ore leonis erat ac favus mellis.

9 Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via : veniensque ad patrem suum et matrem, dedit eis partem, qui et ipsi comederunt : nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.

10 Descendit itaque pater ejus ad mulierem, et fecit filio suo Samson convivium : sic enim juvenes facere consueverant.

11 Cum ergo cives loci illius vidissent eum, dederunt ei sodales triginta ut essent cum eo.

12 Quibus locutus est Samson : Proponam vobis problema : quod si solveritis mihi intra septem dies convivii, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas :

13 sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones, et ejusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei : Propone problema, ut audiamus.

14 Dixitque eis : [De comedente exivit cibus,et de forti egressa est dulcedo.] Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.

15 Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson : Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema : quod si facere nolueris, incendemus te, et domum patris tui : an idcirco vocastis nos ad nuptias ut spoliaretis ?

16 Qu fundebat apud Samson lacrimas, et qurebatur, dicens : Odisti me, et non diligis : idcirco problema, quod proposuisti filiis populi mei, non vis mihi exponere. At ille respondit : Patri meo et matri nolui dicere : et tibi indicare potero ?

17 Septem igitur diebus convivii flebat ante eum : tandemque die septimo cum ei esset molesta, exposuit. Qu statim indicavit civibus suis.

18 Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum : [Quid dulcius melle,et quid fortius leone ?] Qui ait ad eos : [Si non arassetis in vitula mea,non invenissetis propositionem meam.]

19 Irruit itaque in eum spiritus Domini, descenditque Ascalonem, et percussit ibi triginta viros : quorum ablatas vestes dedit iis qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui :

20 uxor autem ejus accepit maritum unum de amicis ejus et pronubis.

Continuar Lendo