Connect with us

Bíblia CLVUL

Lamentações 1

1 Prologus Et factum est, postquam in captivitatem redactus est Isral, et Jerusalem deserta est, sedit Jeremias propheta flens, et planxit lamentatione hac in Jerusalem : et amaro animo suspirans et ejulans, dixit : [ Aleph Quomodo sedet solacivitas plena populo !Facta est quasi viduadomina gentium ;princeps provinciarumfacta est sub tributo.

2 Beth Plorans ploravit in nocte,et lacrim ejus in maxillis ejus :non est qui consoletur eam,et omnibus caris ejus ;omnes amici ejus spreverunt eam,et facti sunt ei inimici.

3 Ghimel Migravit Judas propter afflictionem,et multitudinem servitutis ;habitavit inter gentes,nec invenit requiem :omnes persecutores ejus apprehenderunt eaminter angustias.

4 Daleth Vi Sion lugent, eo quod non sintqui veniant ad solemnitatem :omnes port ejus destruct,sacerdotes ejus gementes ;virgines ejus squalid,et ipsa oppressa amaritudine.

5 He Facti sunt hostes ejus in capite ;inimici ejus locupletati sunt :quia Dominus locutus est super eampropter multitudinem iniquitatum ejus.Parvuli ejus ducti sunt in captivitatemante faciem tribulantis.

6 Vau Et egressus est a filia Sionomnis decor ejus ;facti sunt principes ejus velut arietesnon invenientes pascua,et abierunt absque fortitudineante faciem subsequentis.

7 Zain Recordata est Jerusalem dierum afflictionis su,et prvaricationis,omnium desiderabilium suorum,qu habuerat a diebus antiquis,cum caderet populus ejus in manu hostili,et non esset auxiliator :viderunt eam hostes,et deriserunt sabbata ejus.

8 Heth Peccatum peccavit Jerusalem,propterea instabilis facta est ;omnes qui glorificabant eam spreverunt illam,quia viderunt ignominiam ejus :ipsa autem gemensconversa est retrorsum.

9 Teth Sordes ejus in pedibus ejus,nec recordata est finis sui ;deposita est vehementer,non habens consolatorem.Vide, Domine, afflictionem meam,quoniam erectus est inimicus.

10 Jod Manum suam misit hostisad omnia desiderabilia ejus,quia vidit gentesingressas sanctuarium suum,de quibus prceperasne intrarent in ecclesiam tuam.

11 Caph Omnis populus ejus gemens,et qurens panem ;dederunt pretiosa quque pro ciboad refocillandam animam.Vide, Domine, et consideraquoniam facta sum vilis !

12 Lamed O vos omnes qui transitis per viam,attendite, et videtesi est dolor sicut dolor meus !quoniam vindemiavit me,ut locutus est Dominus,in die ir furoris sui.

13 Mem De excelso misit ignem in ossibus meis,et erudivit me :expandit rete pedibus meis,convertit me retrorsum ;posuit me desolatam,tota die mrore confectam.

14 Nun Vigilavit jugum iniquitatum mearum ;in manu ejus convolut sunt,et imposit collo meo.Infirmata est virtus mea :dedit me Dominus in manude qua non potero surgere.

15 Samech Abstulit omnes magnificos meos Dominusde medio mei ;vocavit adversum me tempusut contereret electos meos.Torcular calcavit Dominusvirgini fili Juda.

16 Ain Idcirco ego plorans,et oculus meus deducens aquas,quia longe factus est a me consolator,convertens animam meam.Facti sunt filii mei perditi,quoniam invaluit inimicus.

17 Phe Expandit Sion manus suas ;non est qui consoletur eam.Mandavit Dominus adversum Jacobin circuitu ejus hostes ejus ;facta est Jerusalemquasi polluta menstruis inter eos.

18 Sade Justus est Dominus,quia os ejus ad iracundiam provocavi.Audite, obsecro, universi populi,et videte dolorem meum :virgines me et juvenes mei abieruntin captivitatem.

19 Coph Vocavi amicos meos,et ipsi deceperunt me ;sacerdotes mei et senes meiin urbe consumpti sunt,quia qusierunt cibum sibiut refocillarent animam suam.

20 Res Vide, Domine, quoniam tribulor :conturbatus est venter meus,subversum est cor meum in memetipsa,quoniam amaritudine plena sum.Foris interfecit gladius,et domi mors similis est.

21 Sin Audierunt quia ingemisco ego,et non est qui consoletur me ;omnes inimici mei audierunt malum meum,ltati sunt quoniam tu fecisti :adduxisti diem consolationis,et fient similes mei.

22 Thau Ingrediatur omne malum eorum coram te :et vindemia eos, sicut vindemiasti mepropter omnes iniquitates meas :multi enim gemitus mei,et cor meum mrens.]

Continuar Lendo