Connect with us

Bíblia CLVUL

Lamentações 3

1 [ Aleph Ego vir videns paupertatem meamin virga indignationis ejus.

2 Aleph Me minavit, et adduxit in tenebras,et non in lucem.

3 Aleph Tantum in me vertit et convertitmanum suam tota die.

4 Beth Vetustam fecit pellem meam et carnem meam ;contrivit ossa mea.

5 Beth dificavit in gyro meo, et circumdedit mefelle et labore.

6 Beth In tenebrosis collocavit me,quasi mortuos sempiternos.

7 Ghimel Circumdificavit adversum me, ut non egrediar ;aggravavit compedem meum.

8 Ghimel Sed et cum clamavero, et rogavero,exclusit orationem meam.

9 Ghimel Conclusit vias meas lapidibus quadris ;semitas meas subvertit.

10 Daleth Ursus insidians factus est mihi,leo in absconditis.

11 Daleth Semitas meas subvertit, et confregit me ;posuit me desolatam.

12 Daleth Tetendit arcum suum, et posuit mequasi signum ad sagittam.

13 He Misit in renibus meisfilias pharetr su.

14 He Factus sum in derisum omni populo meo,canticum eorum tota die.

15 He Replevit me amaritudinibus ;inebriavit me absinthio.

16 Vau Et fregit ad numerum dentes meos ;cibavit me cinere.

17 Vau Et repulsa est a pace anima mea ;oblitus sum bonorum.

18 Vau Et dixi : Periit finis meus,et spes mea a Domino.

19 Zain Recordare paupertatis, et transgressionis me,absinthii et fellis.

20 Zain Memoria memor ero, et tabescetin me anima mea.

21 Zain Hc recolens in corde meo,ideo sperabo.

22 Heth Misericordi Domini, quia non sumus consumpti ;quia non defecerunt miserationes ejus.

23 Heth Novi diluculo,multa est fides tua.

24 Heth Pars mea Dominus, dixit anima mea ;propterea exspectabo eum.

25 Teth Bonus est Dominus sperantibus in eum,anim qurenti illum.

26 Teth Bonum est prstolari cum silentiosalutare Dei.

27 Teth Bonum est viro cum portaverit jugumab adolescentia sua.

28 Jod Sedebit solitarius, et tacebit,quia levavit super se.

29 Jod Ponet in pulvere os suum,si forte sit spes.

30 Jod Dabit percutienti se maxillam :saturabitur opprobriis.

31 Caph Quia non repelletin sempiternum Dominus.

32 Caph Quia si abjecit, et miserebitur,secundum multitudinem misericordiarum suarum.

33 Caph Non enim humiliavit ex corde suoet abjecit filios hominum.

34 Lamed Ut conteret sub pedibus suisomnes vinctos terr.

35 Lamed Ut declinaret judicium viriin conspectu vultus Altissimi.

36 Lamed Ut perverteret hominem in judicio suo ;Dominus ignoravit.

37 Mem Quis est iste qui dixit ut fieret,Domino non jubente ?

38 Mem Ex ore Altissimi non egredienturnec mala nec bona ?

39 Mem Quid murmuravit homo vivens,vir pro peccatis suis ?

40 Nun Scrutemur vias nostras, et quramus,et revertamur ad Dominum.

41 Nun Levemus corda nostra cum manibusad Dominum in clos.

42 Nun Nos inique egimus, et ad iracundiam provocavimus ;idcirco tu inexorabilis es.

43 Samech Operuisti in furore, et percussisti nos ;occidisti, nec pepercisti.

44 Samech Opposuisti nubem tibi,ne transeat oratio.

45 Samech Eradicationem et abjectionem posuisti mein medio populorum.

46 Phe Aperuerunt super nos os suumomnes inimici.

47 Phe Formido et laqueus facta est nobisvaticinatio, et contritio.

48 Phe Divisiones aquarum deduxit oculus meus,in contritione fili populi mei.

49 Ain Oculus meus afflictus est, nec tacuit,eo quod non esset requies.

50 Ain Donec respiceret et videretDominus de clis.

51 Ain Oculus meus deprdatus est animam meamin cunctis filiabus urbis me.

52 Sade Venatione ceperunt me quasi aveminimici mei gratis.

53 Sade Lapsa est in lacum vita mea,et posuerunt lapidem super me.

54 Sade Inundaverunt aqu super caput meum ;dixi : Perii.

55 Coph Invocavi nomen tuum, Domine,de lacu novissimo.

56 Coph Vocem meam audisti ; ne avertas aurem tuama singultu meo et clamoribus.

57 Coph Appropinquasti in die quando invocavi te ;dixisti : Ne timeas.

58 Res Judicasti, Domine, causam anim me,redemptor vit me.

59 Res Vidisti, Domine, iniquitatem illorum adversum me :judica judicium meum.

60 Res Vidisti omnem furorem,universas cogitationes eorum adversum me.

61 Sin Audisti opprobrium eorum, Domine,omnes cogitationes eorum adversum me.

62 Sin Labia insurgentium mihi, et meditationes eorumadversum me tota die.

63 Sin Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide ;ego sum psalmus eorum.

64 Thau Redes eis vicem, Domine,juxta opera manuum suarum.

65 Thau Dabis eis scutum cordis,laborem tuum.

66 Thau Persequeris in furore, et conteres eossub clis, Domine.]

Continuar Lendo