Connect with us

Bíblia CLVUL

Levítico 10

1 Arreptisque Nadab et Abiu filii Aaron thuribulis, posuerunt ignem, et incensum desuper, offerentes coram Domino ignem alienum : quod eis prceptum non erat.

2 Egressusque ignis a Domino, devoravit eos, et mortui sunt coram Domino.

3 Dixitque Moyses ad Aaron : Hoc est quod locutus est Dominus : Sanctificabor in iis qui appropinquant mihi, et in conspectu omnis populi glorificabor. Quod audiens tacuit Aaron.

4 Vocatis autem Moyses Misale et Elisaphan filiis Oziel, patrui Aaron, ait ad eos : Ite, et tollite fratres vestros de conspectu sanctuarii, et asportate extra castra.

5 Confestimque pergentes, tulerunt eos sicut jacebant, vestitos lineis tunicis, et ejecerunt foras, ut sibi fuerat imperatum.

6 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus : Capita vestra nolite nudare, et vestimenta nolite scindere, ne forte moriamini, et super omnem ctum oriatur indignatio. Fratres vestri, et omnis domus Isral, plangant incendium quod Dominus suscitavit :

7 vos autem non egrediemini fores tabernaculi, alioquin peribitis : oleum quippe sanct unctionis est super vos. Qui fecerunt omnia juxta prceptum Moysi.

8 Dixit quoque Dominus ad Aaron :

9 Vinum, et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intratis in tabernaculum testimonii, ne moriamini : quia prceptum sempiternum est in generationes vestras :

10 et ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum ;

11 doceatisque filios Isral omnia legitima mea qu locutus est Dominus ad eos per manum Moysi.

12 Locutusque est Moyses ad Aaron, et ad Eleazar, et Ithamar, filios ejus, qui erant residui : Tollite sacrificium, quod remansit de oblatione Domini, et comedite illud absque fermento juxta altare, quia Sanctum sanctorum est.

13 Comedetis autem in loco sancto : quod datum est tibi et filiis tuis de oblationibus Domini, sicut prceptum est mihi.

14 Pectusculum quoque quod oblatum est, et armum qui separatus est, edetis in loco mundissimo tu et filii tui, et fili tu tecum : tibi enim ac liberis tuis reposita sunt de hostiis salutaribus filiorum Isral :

15 eo quod armum et pectus, et adipes qui cremantur in altari, elevaverunt coram Domino, et pertineant ad te, et ad filios tuos, lege perpetua, sicut prcepit Dominus.

16 Inter hc, hircum, qui oblatus fuerat pro peccato, cum qureret Moyses, exustum reperit : iratusque contra Eleazar et Ithamar filios Aaron, qui remanserant, ait :

17 Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, qu Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,

18 prsertim cum de sanguine illius non sit illatum intra sancta, et comedere debueritis eam in Sanctuario, sicut prceptum est mihi ?

19 Respondit Aaron : Oblata est hodie victima pro peccato, et holocaustum coram Domino : mihi autem accidit quod vides ; quomodo potui comedere eam, aut placere Domino in cremoniis mente lugubri ?

20 Quod cum audisset Moyses, recepit satisfactionem.

Continuar Lendo