Connect with us

Bíblia CLVUL

Levítico 18

1 Locutus est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Loquere filiis Isral, et dices ad eos : Ego Dominus Deus vester :

3 juxta consuetudinem terr gypti, in qua habitastis, non facietis : et juxta morem regionis Chanaan, ad quam ego introducturus sum vos, non agetis, nec in legitimis eorum ambulabitis.

4 Facietis judicia mea, et prcepta mea servabitis, et ambulabitis in eis. Ego Dominus Deus vester.

5 Custodite leges meas atque judicia, qu faciens homo, vivet in eis. Ego Dominus.

6 Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedet, ut revelet turpitudinem ejus. Ego Dominus.

7 Turpitudinem patris tui, turpitudinem matris tu non discooperies : mater tua est : non revelabis turpitudinem ejus.

8 Turpitudinem uxoris patris tui non discooperies : turpitudo enim patris tui est.

9 Turpitudinem sororis tu ex patre sive ex matre, qu domi vel foris genita est, non revelabis.

10 Turpitudinem fili filii tui vel neptis ex filia non revelabis : quia turpitudo tua est.

11 Turpitudinem fili uxoris patris tui, quam peperit patri tuo, et est soror tua, non revelabis.

12 Turpitudinem sororis patris tui non discooperies : quia caro est patris tui.

13 Turpitudinem sororis matris tu non revelabis, eo quod caro sit matris tu.

14 Turpitudinem patrui tui non revelabis, nec accedes ad uxorem ejus, qu tibi affinitate conjungitur.

15 Turpitudinem nurus tu non revelabis, quia uxor filii tui est : nec discooperies ignominiam ejus.

16 Turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis : quia turpitudo fratris tui est.

17 Turpitudinem uxoris tu et fili ejus non revelabis. Filiam filii ejus, et filiam fili illius non sumes, ut reveles ignominiam ejus : quia caro illius sunt, et talis coitus incestus est.

18 Sororem uxoris tu in pellicatum illius non accipies, nec revelabis turpitudinem ejus adhuc illa vivente.

19 Ad mulierem qu patitur menstrua non accedes, nec revelabis fditatem ejus.

20 Cum uxore proximi tui non coibis, nec seminis commistione maculaberis.

21 De semine tuo non dabis ut consecretur idolo Moloch, nec pollues nomen Dei tui. Ego Dominus.

22 Cum masculo non commiscearis coitu femineo, quia abominatio est.

23 Cum omni pecore non coibis, nec maculaberis cum eo. Mulier non succumbet jumento, nec miscebitur ei, quia scelus est.

24 Nec polluamini in omnibus his quibus contaminat sunt univers gentes, quas ego ejiciam ante conspectum vestrum,

25 et quibus polluta est terra : cujus ego scelera visitabo, ut evomat habitatores suos.

26 Custodite legitima mea atque judicia, et non faciatis ex omnibus abominationibus istis, tam indigena quam colonus qui peregrinantur apud vos.

27 Omnes enim execrationes istas fecerunt accol terr qui fuerunt ante vos, et polluerunt eam.

28 Cavete ergo ne et vos similiter evomat, cum paria feceritis, sicut evomuit gentem, qu fuit ante vos.

29 Omnis anima, qu fecerit de abominationibus his quippiam, peribit de medio populi sui.

30 Custodite mandata mea. Nolite facere qu fecerunt hi qui fuerunt ante vos, et ne polluamini in eis. Ego Dominus Deus vester.

Continuar Lendo