Connect with us

Bíblia CLVUL

Levítico 7

1 Hc quoque lex hosti pro delicto, Sancta sanctorum est :

2 idcirco ubi immolabitur holocaustum, mactabitur et victima pro delicto : sanguis ejus per gyrum altaris fundetur.

3 Offerent ex ea caudam et adipem qui operit vitalia :

4 duos renunculos, et pinguedinem qu juxta ilia est, reticulumque jecoris cum renunculis.

5 Et adolebit ea sacerdos super altare : incensum est Domini pro delicto.

6 Omnis masculus de sacerdotali genere, in loco sancto vescetur his carnibus, quia Sanctum sanctorum est.

7 Sicut pro peccato offertur hostia, ita et pro delicto : utriusque hosti lex una erit : ad sacerdotem, qui eam obtulerit, pertinebit.

8 Sacerdos qui offert holocausti victimam, habebit pellem ejus.

9 Et omne sacrificium simil, quod coquitur in clibano, et quidquid in craticula, vel in sartagine prparatur, ejus erit sacerdotis a quo offertur :

10 sive oleo conspersa, sive arida fuerint, cunctis filiis Aaron mensura qua per singulos dividetur.

11 Hc est lex hosti pacificorum qu offertur Domino.

12 Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas :

13 panes quoque fermentatos cum hostia gratiarum, qu immolatur pro pacificis :

14 ex quibus unus pro primitiis offeretur Domino, et erit sacerdotis qui fundet hosti sanguinem,

15 cujus carnes eadem comedentur die, nec remanebit ex eis quidquam usque mane.

16 Si voto, vel sponte quispiam obtulerit hostiam, eadem similiter edetur die : sed et si quid in crastinum remanserit, vesci licitum est :

17 quidquid autem tertius invenerit dies, ignis absumet.

18 Si quis de carnibus victim pacificorum die tertio comederit, irrita fiet oblatio, nec proderit offerenti : quin potius qucumque anima tali se edulio contaminaverit, prvaricationis rea erit.

19 Caro, qu aliquid tetigerit immundum, non comedetur, sed comburetur igni : qui fuerit mundus, vescetur ex ea.

20 Anima polluta qu ederit de carnibus hosti pacificorum, qu oblata est Domino, peribit de populis suis.

21 Et qu tetigerit immunditiam hominis, vel jumenti, sive omnis rei qu polluere potest, et comederit de hujuscemodi carnibus, interibit de populis suis.

22 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

23 Loquere filiis Isral : Adipem ovis, et bovis, et capr non comedetis.

24 Adipem cadaveris morticini, et ejus animalis, quod a bestia captum est, habebitis in varios usus.

25 Si quis adipem, qui offerri debet in incensum Domini, comederit, peribit de populo suo.

26 Sanguinem quoque omnis animalis non sumetis in cibo, tam de avibus quam de pecoribus.

27 Omnis anima, qu ederit sanguinem, peribit de populis suis.

28 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

29 Loquere filiis Isral, dicens : Qui offert victimam pacificorum Domino, offerat simul et sacrificium, id est, libamenta ejus.

30 Tenebit manibus adipem hosti, et pectusculum : cumque ambo oblata Domino consecraverit, tradet sacerdoti,

31 qui adolebit adipem super altare, pectusculum autem erit Aaron et filiorum ejus.

32 Armus quoque dexter de pacificorum hostiis cedet in primitias sacerdotis.

33 Qui obtulerit sanguinem et adipem filiorum Aaron, ipse habebit et armum dextrum in portione sua.

34 Pectusculum enim elevationis, et armum separationis, tuli a filiis Isral de hostiis eorum pacificis, et dedi Aaron sacerdoti, et filiis ejus, lege perpetua, ab omni populo Isral.

35 Hc est unctio Aaron et filiorum ejus in cremoniis Domini die qua obtulit eos Moyses, ut sacerdotio fungerentur,

36 et qu prcepit eis dari Dominus a filiis Isral religione perpetua in generationibus suis.

37 Ista est lex holocausti, et sacrificii pro peccato atque delicto, et pro consecratione et pacificorum victimis,

38 quam constituit Dominus Moysi in monte Sinai, quando mandabit filiis Isral ut offerrent oblationes suas Domino in deserto Sinai.

Continuar Lendo