Connect with us

Bíblia CLVUL

Lucas 24

1 Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes qu paraverant aromata :

2 et invenerunt lapidem revolutum a monumento.

3 Et ingress non invenerunt corpus Domini Jesu.

4 Et factum est, dum mente consternat essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti.

5 Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas : Quid quritis viventem cum mortuis ?

6 non est hic, sed surrexit : recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galila esset,

7 dicens : Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere.

8 Et recordat sunt verborum ejus.

9 Et regress a monumento nuntiaverunt hc omnia illis undecim, et ceteris omnibus.

10 Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceter qu cum eis erant, qu dicebant ad apostolos hc.

11 Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis.

12 Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum : et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat.

13 Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus.

14 Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus qu acciderant.

15 Et factum est, dum fabularentur, et secum qurerent : et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis :

16 oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent.

17 Et ait ad illos : Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes ?

18 Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei : Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti qu facta sunt in illa his diebus ?

19 Quibus ille dixit : Qu ? Et dixerunt : De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo :

20 et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum :

21 nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Isral : et nunc super hc omnia, tertia dies est hodie quod hc facta sunt.

22 Sed et mulieres qudam ex nostris terruerunt nos, qu ante lucem fuerunt ad monumentum,

23 et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere.

24 Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum : et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt.

25 Et ipse dixit ad eos : O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus qu locuti sunt prophet !

26 Nonne hc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam ?

27 Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis qu de ipso erant.

28 Et appropinquaverunt castello quo ibant : et ipse se finxit longius ire.

29 Et cogerunt illum, dicentes : Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis.

30 Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis.

31 Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum : et ipse evanuit ex oculis eorum.

32 Et dixerunt ad invicem : Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas ?

33 Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem : et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant,

34 dicentes : Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni.

35 Et ipsi narrabant qu gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis.

36 Dum autem hc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis : Pax vobis : ego sum, nolite timere.

37 Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre.

38 Et dixit eis : Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra ?

39 videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum ; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.

40 Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes.

41 Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus pr gaudio, dixit : Habetis hic aliquid quod manducetur ?

42 At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis.

43 Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis.

44 Et dixit ad eos : Hc sunt verba qu locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia qu scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me.

45 Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas,

46 et dixit eis : Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die :

47 et prdicari in nomine ejus pnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma.

48 Vos autem testes estis horum.

49 Et ego mitto promissum Patris mei in vos ; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto.

50 Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis.

51 Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in clum.

52 Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno :

53 et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.

Continuar Lendo