Connect with us

Bíblia CLVUL

Miquéias 1

1 Verbum Domini, quod factum est ad Micham Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechi, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

2 [Audite, populi omnes,et attendat terra, et plenitudo ejus :et sit Dominus Deus vobis in testem,Dominus de templo sancto suo.

3 Quia ecce Dominus egredietur de loco suo,et descendet, et calcabit super excelsa terr.

4 Et consumentur montes subtus eum,et valles scindentur sicut cera a facie ignis,et sicut aqu qu decurrunt in prceps.

5 In scelere Jacob omne istud,et in peccatis domus Isral.Quod scelus Jacob ? nonne Samaria ?et qu excelsa Jud ? nonne Jerusalem ?

6 Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro,cum plantatur vinea ;et detraham in vallem lapides ejus,et fundamenta ejus revelabo.

7 Et omnia sculptilia ejus concidentur,et omnes mercedes ejus comburentur igne,et omnia idola ejus ponam in perditionem,quia de mercedibus meretricis congregata sunt,et usque ad mercedem meretricis revertentur.

8 Super hoc plangam, et ululabo ;vadam spoliatus, et nudus ;faciam planctum velut draconum,et luctum quasi struthionum :

9 quia desperata est plaga ejus,quia venit usque ad Judam ;tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.

10 In Geth nolite annuntiare ;lacrimis ne ploretis ;in domo pulveris pulvere vos conspergite.

11 Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia :non est egressa qu habitat in exitu :planctum domus vicina accipiet ex vobis, qu stetit sibimet.

12 Quia infirmata est in bonum,qu habitat in amaritudinibus ;quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.

13 Tumultus quadrig stuporis habitanti Lachis :principium peccati est fili Sion,quia in te inventa sunt scelera Isral.

14 Propterea dabit emissarios super hreditatem Geth,domus mendacii in deceptionem regibus Isral.

15 Adhuc hredem adducam tibi qu habitas in Maresa ;usque ad Odollam veniet gloria Isral.

16 Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum ;dilata calvitium tuum sicut aquila,quoniam captivi ducti sunt ex te.]

Continuar Lendo