Connect with us

Bíblia CLVUL

Miquéias 7

1 [V mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemia !non est botrus ad comedendum,prcoquas ficus desideravit anima mea.

2 Periit sanctus de terra,et rectus in hominibus non est :omnes in sanguine insidiantur ;vir fratrem suum ad mortem venatur.

3 Malum manuum suarum dicunt bonum :princeps postulat, et judex in reddendo est ;et magnus locutus est desiderium anim su,et conturbaverunt eam.

4 Qui optimus in eis est, quasi paliurus,et qui rectus, quasi spina de sepe.Dies speculationis tu, visitatio tua venit :nunc erit vastitas eorum.

5 Nolite credere amico,et nolite confidere in duce :ab ea qu dormit in sinu tuo custodi claustra oris tui.

6 Quia filius contumeliam facit patri,et filia consurgit adversus matrem suam :nurus adversus socrum suam,et inimici hominis domestici ejus.]

7 [Ego autem ad Dominum aspiciam ;exspectabo Deum, salvatorem meum :audiet me Deus meus.

8 Ne lteris, inimica mea, super me, quia cecidi :consurgam cum sedero in tenebris :Dominus lux mea est.

9 Iram Domini portabo,quoniam peccavi ei,donec causam meam judicet,et faciat judicium meum.Educet me in lucem :videbo justitiam ejus.

10 Et aspiciet inimica mea,et operietur confusione,qu dicit ad me : Ubi est Dominus Deus tuus ?Oculi mei videbunt in eam :nunc erit in conculcationem ut lutum platearum.

11 Dies, ut dificentur maceri tu ;in die illa longe fiet lex.

12 In die illa et usque ad te veniet de Assur,et usque ad civitates munitas,et a civitatibus munitis usque ad flumen,et ad mare de mari,et ad montem de monte.

13 Et terra erit in desolationem propter habitatores suos,et propter fructum cogitationum eorum.]

14 [Pasce populum tuum in virga tua,gregem hreditatis tu, habitantes solos, in saltu, in medio Carmeli.Pascentur Basan et Galaad juxta dies antiquos.

15 Secundum dies egressionis tu de terra gypti,ostendam ei mirabilia.

16 Videbunt gentes,et confundentur super omni fortitudine sua.Ponent manum super os,aures eorum surd erunt.

17 Lingent pulverem sicut serpentes ;velut reptilia terr perturbabuntur in dibus suis.Dominum Deum nostrum formidabunt,et timebunt te.

18 Quis, Deus, similis tui,qui aufers iniquitatem,et transis peccatum reliquiarum hreditatis tu ?Non immittet ultra furorem suum,quoniam volens misericordiam est.

19 Revertetur, et miserebitur nostri ;deponet iniquitates nostras,et projiciet in profundum maris omnia peccata nostra.

20 Dabis veritatem Jacob,misericordiam Abraham,qu jurasti patribus nostris a diebus antiquis.]

Continuar Lendo