Connect with us

Bíblia CLVUL

Naum 2

1 [Ascendit qui dispergat coram te,qui custodiat obsidionem :contemplare viam, conforta lumbos,robora virtutem valde.

2 Quia reddidit Dominus superbiam Jacob,sicut superbiam Isral ;quia vastatores dissipaverunt eos,et propagines eorum corruperunt.

3 Clypeus fortium ejus ignitus,viri exercitus in coccineis ;igne haben currus in die prparationis ejus,et agitatores consopiti sunt.

4 In itineribus conturbati sunt ;quadrig collis sunt in plateis :aspectus eorum quasi lampades,quasi fulgura discurrentia.

5 Recordabitur fortium suorum ;ruent in itineribus suis :velociter ascendent muros ejus,et prparabitur umbraculum.

6 Port fluviorum apert sunt,et templum ad solum dirutum.

7 Et miles captivus abductus est,et ancill ejus minabantur gementes ut columb,murmurantes in cordibus suis.

8 Et Ninive quasi piscina aquarum aqu ejus ;ipsi vero fugerunt. State, state !et non est qui revertatur.

9 Diripite argentum, diripite aurum :et non est finis divitiarum ex omnibus vasis desiderabilibus.

10 Dissipata est, et scissa, et dilacerata ;et cor tabescens, et dissolutio geniculorum,et defectio in cunctis renibus,et facies omnium eorum sicut nigredo oll.

11 Ubi est habitaculum leonum,et pascua catulorum leonum,ad quam ivit leo ut ingrederetur illuc catulus leonis,et non est qui exterreat ?

12 Leo cepit sufficienter catulis suis,et necavit lenis suis,et implevit prda speluncas suas,et cubile suum rapina.

13 Ecce ego ad te, dicit Dominus exercituum,et succendam usque ad fumum quadrigas tuas,et leunculos tuos comedet gladius,et exterminabo de terra prdam tuam,et non audietur ultra vox nuntiorum tuorum.]

Continuar Lendo