Connect with us

Bíblia CLVUL

Números 31

1 Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens :

2 Ulciscere prius filios Isral de Madianitis, et sic colligeris ad populum tuum.

3 Statimque Moyses : Armate, inquit, ex vobis viros ad pugnam, qui possint ultionem Domini expetere de Madianitis.

4 Mille viri de singulis tribubus eligantur ex Isral qui mittantur ad bellum.

5 Dederuntque millenos de singulis tribubus, id est, duodecim millia expeditorum ad pugnam :

6 quos misit Moyses cum Phinees filio Eleazari sacerdotis, vasa quoque sancta, et tubas ad clangendum tradidit ei.

7 Cumque pugnassent contra Madianitas atque vicissent, omnes mares occiderunt,

8 et reges eorum, Evi, et Recem, et Sur, et Hur, et Rebe, quinque principes gentis : Balaam quoque filium Beor interfecerunt gladio.

9 Ceperuntque mulieres eorum, et parvulos, omniaque pecora, et cunctam supellectilem : quidquid habere potuerant depopulati sunt :

10 tam urbes quam viculos et castella flamma consumpsit.

11 Et tulerunt prdam, et universa qu ceperant tam ex hominibus quam ex jumentis,

12 et adduxerunt ad Moysen, et Eleazarum sacerdotem, et ad omnem multitudinem filiorum Isral : reliqua autem utensilia portaverunt ad castra in campestribus Moab juxta Jordanem contra Jericho.

13 Egressi sunt autem Moyses et Eleazar sacerdos, et omnes principes synagog, in occursum eorum extra castra.

14 Iratusque Moyses principibus exercitus, tribunis, et centurionibus qui venerant de bello,

15 ait : Cur feminas reservastis ?

16 nonne ist sunt, qu deceperunt filios Isral ad suggestionem Balaam, et prvaricari vos fecerunt in Domino super peccato Phogor, unde et percussus est populus ?

17 ergo cunctos interficite quidquid est generis masculinis, etiam in parvulis : et mulieres, qu noverunt viros in coitu, jugulate :

18 puellas autem et omnes feminas virgines reservate vobis :

19 et manete extra castra septem diebus. Qui occiderit hominem, vel occisum tetigerit, lustrabitur die tertio et septimo.

20 Et de omni prda, sive vestimentum fuerit, sive vas, et aliquid in utensilia prparatum, de caprarum pellibus, et pilis, et ligno, expiabitur.

21 Eleazar quoque sacerdos ad viros exercitus, qui pugnaverunt, sic locutus est : Hoc est prceptum legis, quod mandavit Dominus Moysi :

22 aurum, et argentum, et s, et ferrum, et plumbum, et stannum,

23 et omne, quod potest transire per flammas, igne purgabitur : quidquid autem ignem non potest sustinere, aqua expiationis sanctificabitur :

24 et lavabitis vestimenta vestra die septimo, et purificati postea castra intrabitis.

25 Dixit quoque Dominus ad Moysen :

26 Tollite summam eorum qu capta sunt, ab homine usque ad pecus, tu et Eleazar sacerdos et principes vulgi :

27 dividesque ex quo prdam inter eos qui pugnaverunt egressique sunt ad bellum, et inter omnem reliquam multitudinem.

28 Et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello, unam animam de quingentis, tam ex hominibus quam ex bobus et asinis et ovibus,

29 et dabis eam Eleazaro sacerdoti, quia primiti Domini sunt.

30 Ex media quoque parte filiorum Isral accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini.

31 Feceruntque Moyses et Eleazar sicut prceperat Dominus.

32 Fuit autem prda, quam exercitus ceperat, ovium sexcenta septuaginta quinque millia,

33 boum septuaginta duo millia,

34 asinorum sexaginta millia et mille :

35 anim hominum sexus feminei, qu non cognoverant viros, triginta duo millia.

36 Dataque est media pars his qui in prlio fuerant, ovium trecenta triginta septem millia quingent :

37 e quibus in partem Domini supputat sunt oves sexcent septuaginta quinque :

38 et de bobus triginta sex millibus, boves septuaginta et duo :

39 de asinis triginta millibus quingentis, asini sexaginta unus :

40 de animabus hominum sedecim millibus, cesserunt in partem Domini triginta du anim.

41 Tradiditque Moyses numerum primitiarum Domini Eleazaro sacerdoti, sicut fuerat ei imperatum,

42 ex media parte filiorum Isral, quam separaverat his qui in prlio fuerant.

43 De media vero parte, qu contigerat reliqu multitudini, id est, de ovibus trecentis triginta septem millibus quingentis,

44 et de bobus triginta sex millibus,

45 et de asinis triginta millibus quingentis,

46 et de hominibus sedecim millibus,

47 tulit Moyses quinquagesimum caput, et dedit Levitis, qui excubabant in tabernaculo Domini, sicut prceperat Dominus.

48 Cumque accessissent principes exercitus ad Moysen, et tribuni, centurionesque, dixerunt :

49 Nos servi tui recensuimus numerum pugnatorum, quos habuimus sub manu nostra : et ne unus quidem defuit.

50 Ob hanc causam offerimus in donariis Domini singuli quod in prda auri potuimus invenire, periscelides et armillas, annulos et dextralia, ac murnulas, ut depreceris pro nobis Dominum.

51 Susceperuntque Moyses et Eleazar sacerdos omne aurum in diversis speciebus,

52 pondo sedecim millia septingentos quinquaginta siclos, a tribunis et centurionibus.

53 Unusquisque enim quod in prda rapuerat, suum erat.

54 Et susceptum intulerunt in tabernaculum testimonii, in monimentum filiorum Isral coram Domino.

Continuar Lendo