Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 113

1 Alleluja. [In exitu Isral de gypto,domus Jacob de populo barbaro,

2 facta est Juda sanctificatio ejus ;Isral potestas ejus.

3 Mare vidit, et fugit ;Jordanis conversus est retrorsum.

4 Montes exsultaverunt ut arietes,et colles sicut agni ovium.

5 Quid est tibi, mare, quod fugisti ?et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?

6 montes, exsultastis sicut arietes ?et colles, sicut agni ovium ?

7 A facie Domini mota est terra,a facie Dei Jacob :

8 qui convertit petram in stagna aquarum,et rupem in fontes aquarum.

9 Non nobis, Domine, non nobis,sed nomini tuo da gloriam :

10 super misericordia tua et veritate tua ;nequando dicant gentes :Ubi est Deus eorum ?

11 Deus autem noster in clo ;omnia qucumque voluit fecit.

12 Simulacra gentium argentum et aurum,opera manuum hominum.

13 Os habent, et non loquentur ;oculos habent, et non videbunt.

14 Aures habent, et non audient ;nares habent, et non odorabunt.

15 Manus habent, et non palpabunt ;pedes habent, et non ambulabunt ;non clamabunt in gutture suo.

16 Similes illis fiant qui faciunt ea,et omnes qui confidunt in eis.

17 Domus Isral speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.

18 Domus Aaron speravit in Domino ;adjutor eorum et protector eorum est.

19 Qui timent Dominum speraverunt in Domino ; adjutor eorum et protector eorum est.

20 Dominus memor fuit nostri,et benedixit nobis.Benedixit domui Isral ;benedixit domui Aaron.

21 Benedixit omnibus qui timent Dominum,pusillis cum majoribus.

22 Adjiciat Dominus super vos,super vos et super filios vestros.

23 Benedicti vos a Domino,qui fecit clum et terram.

24 Clum cli Domino ;terram autem dedit filiis hominum.

25 Non mortui laudabunt te, Domine,neque omnes qui descendunt in infernum :

26 sed nos qui vivimus, benedicimus Domino,ex hoc nunc et usque in sculum.]

Continuar Lendo