Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 115

1 Alleluja. [Credidi, propter quod locutus sum ;ego autem humiliatus sum nimis.

2 Ego dixi in excessu meo :Omnis homo mendax.

3 Quid retribuam Dominopro omnibus qu retribuit mihi ?

4 Calicem salutaris accipiam,et nomen Domini invocabo.

5 Vota mea Domino reddamcoram omni populo ejus.

6 Pretiosa in conspectu Dominimors sanctorum ejus.

7 O Domine, quia ego servus tuus ;ego servus tuus, et filius ancill tu.Dirupisti vincula mea :

8 tibi sacrificabo hostiam laudis,et nomen Domini invocabo.

9 Vota mea Domino reddamin conspectu omnis populi ejus ;

10 in atriis domus Domini,in medio tui, Jerusalem.]

Continuar Lendo