Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 72

1 Psalmus Asaph. [Quam bonus Isral Deus,his qui recto sunt corde !

2 Mei autem pene moti sunt pedes,pene effusi sunt gressus mei :

3 quia zelavi super iniquos,pacem peccatorum videns.

4 Quia non est respectus morti eorum,et firmamentum in plaga eorum.

5 In labore hominum non sunt,et cum hominibus non flagellabuntur.

6 Ideo tenuit eos superbia ;operti sunt iniquitate et impietate sua.

7 Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum ;transierunt in affectum cordis.

8 Cogitaverunt et locuti sunt nequitiam ;iniquitatem in excelso locuti sunt.

9 Posuerunt in clum os suum,et lingua eorum transivit in terra.

10 Ideo convertetur populus meus hic,et dies pleni invenientur in eis.

11 Et dixerunt : Quomodo scit Deus,et si est scientia in excelso ?

12 Ecce ipsi peccatores, et abundantes in sculoobtinuerunt divitias.

13 Et dixi : Ergo sine causa justificavi cor meum,et lavi inter innocentes manus meas,

14 et fui flagellatus tota die,et castigatio mea in matutinis.

15 Si dicebam : Narrabo sic ;ecce nationem filiorum tuorum reprobavi.

16 Existimabam ut cognoscerem hoc ;labor est ante me :

17 donec intrem in sanctuarium Dei,et intelligam in novissimis eorum.

18 Verumtamen propter dolos posuisti eis ;dejecisti eos dum allevarentur.

19 Quomodo facti sunt in desolationem ?subito defecerunt : perierunt propter iniquitatem suam.

20 Velut somnium surgentium, Domine,in civitate tua imaginem ipsorum ad nihilum rediges.

21 Quia inflammatum est cor meum,et renes mei commutati sunt ;

22 et ego ad nihilum redactus sum, et nescivi :

23 ut jumentum factus sum apud te,et ego semper tecum.

24 Tenuisti manum dexteram meam,et in voluntate tua deduxisti me,et cum gloria suscepisti me.

25 Quid enim mihi est in clo ?et a te quid volui super terram ?

26 Defecit caro mea et cor meum ;Deus cordis mei, et pars mea, Deus in ternum.

27 Quia ecce qui elongant se a te peribunt ;perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

28 Mihi autem adhrere Deo bonum est ;ponere in Domino Deo spem meam :ut annuntiem omnes prdicationes tuasin portis fili Sion.]

Continuar Lendo