Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 75

1 In finem, in laudibus. Psalmus Asaph, canticum ad Assyrios.

2 [Notus in Juda Deus ;in Isral magnum nomen ejus.

3 Et factus est in pace locus ejus,et habitatio ejus in Sion.

4 Ibi confregit potentias arcuum,scutum, gladium, et bellum.

5 Illuminans tu mirabiliter a montibus ternis ;

6 turbati sunt omnes insipientes corde.Dormierunt somnum suum,et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.

7 Ab increpatione tua, Deus Jacob,dormitaverunt qui ascenderunt equos.

8 Tu terribilis es ; et quis resistet tibi ?ex tunc ira tua.

9 De clo auditum fecisti judicium :terra tremuit et quievit

10 cum exsurgeret in judicium Deus,ut salvos faceret omnes mansuetos terr.

11 Quoniam cogitatio hominis confitebitur tibi,et reliqui cogitationis diem festum agent tibi.

12 Vovete et reddite Domino Deo vestro,omnes qui in circuitu ejus affertis munera :terribili,

13 et ei qui aufert spiritum principum :terribili apud reges terr.]

Continuar Lendo