Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 81

1 Psalmus Asaph. [Deus stetit in synagoga deorum ;in medio autem deos dijudicat.

2 Usquequo judicatis iniquitatem,et facies peccatorum sumitis ?

3 Judicate egeno et pupillo ;humilem et pauperem justificate.

4 Eripite pauperem,et egenum de manu peccatoris liberate.

5 Nescierunt, neque intellexerunt ;in tenebris ambulant :movebuntur omnia fundamenta terr.

6 Ego dixi : Dii estis,et filii Excelsi omnes.

7 Vos autem sicut homines moriemini,et sicut unus de principibus cadetis.

8 Surge, Deus, judica terram,quoniam tu hreditabis in omnibus gentibus.]

Continuar Lendo