Connect with us

Bíblia CLVUL

Salmos 87

1 Canticum Psalmi, filiis Core, in finem, pro Maheleth ad respondendum. Intellectus Eman Ezrahit.

2 [Domine, Deus salutis me,in die clamavi et nocte coram te.

3 Intret in conspectu tuo oratio mea,inclina aurem tuam ad precem meam.

4 Quia repleta est malis anima mea,et vita mea inferno appropinquavit.

5 stimatus sum cum descendentibus in lacum,factus sum sicut homo sine adjutorio,

6 inter mortuos liber ;sicut vulnerati dormientes in sepulchris,quorum non es memor amplius,et ipsi de manu tua repulsi sunt.

7 Posuerunt me in lacu inferiori,in tenebrosis, et in umbra mortis.

8 Super me confirmatus est furor tuus,et omnes fluctus tuos induxisti super me.

9 Longe fecisti notos meos a me ;posuerunt me abominationem sibi.Traditus sum, et non egrediebar ;

10 oculi mei languerunt pr inopia.Clamavi ad te, Domine, tota die ;expandi ad te manus meas.

11 Numquid mortuis facies mirabilia ?aut medici suscitabunt, et confitebuntur tibi ?

12 Numquid narrabit aliquis in sepulchro misericordiam tuam,et veritatem tuam in perditione ?

13 Numquid cognoscentur in tenebris mirabilia tua ?et justitia tua in terra oblivionis ?

14 Et ego ad te, Domine, clamavi,et mane oratio mea prveniet te.

15 Ut quid, Domine, repellis orationem meam ;avertis faciem tuam a me ?

16 Pauper sum ego, et in laboribus a juventute mea ;exaltatus autem, humiliatus sum et conturbatus.

17 In me transierunt ir tu,et terrores tui conturbaverunt me :

18 circumdederunt me sicut aqua tota die ;circumdederunt me simul.

19 Elongasti a me amicum et proximum,et notos meos a miseria.]

Continuar Lendo