Connect with us

Bíblia CLVUL

Zacarias 4

1 Et reversus est angelus qui loquebatur in me, et suscitavit me quasi virum qui suscitatur de somno suo.

2 Et dixit ad me : Quid tu vides ? Et dixi : Vidi, et ecce candelabrum aureum totum, et lampas ejus super caput ipsius, et septem lucern ejus super illud, et septem infusoria lucernis qu erant super caput ejus.

3 Et du oliv super illud : una a dextris lampadis, et una a sinistris ejus.

4 Et respondi, et aio ad angelum qui loquebatur in me, dicens : Quid sunt hc, domine mi ?

5 Et respondit angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me : Numquid nescis quid sunt hc ? Et dixi : Non, domine mi.

6 Et respondit, et ait ad me, dicens : Hoc est verbum Domini ad Zorobabel, dicens : Non in exercitu, nec in robore, sed in spiritu meo, dicit Dominus exercituum.

7 Quis tu, mons magne, coram Zorobabel ? In planum : et educet lapidem primarium, et exquabit gratiam grati ejus.

8 Et factum est verbum Domini ad me, dicens :

9 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam : et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.

10 Quis enim despexit dies parvos ? Et ltabuntur, et videbunt lapidem stantem in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.

11 Et respondi, et dixi ad eum : Quid sunt du oliv ist, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus ?

12 Et respondi secundo, et dixi ad eum : Quid sunt du spic olivarum qu sunt juxta duo rostra aurea in quibus sunt suffusoria ex auro ?

13 Et ait ad me, dicens : Numquid nescis quid sunt hc ? Et dixi : Non, domine mi.

14 Et dixit : Isti sunt duo filii olei, qui assistunt Dominatori univers terr.

Continuar Lendo