Connect with us

Bíblia NVLA

1 Samuel 29

1 Congregata sunt ergo Philisthim universa agmina in Aphec; sed et Israel castrametatus est super fontem, qui erat in Iezrahel.

2 Et principes quidem Philisthim incedebant in centuriis et milibus; David autem et viri eius incedebant in novissimo agmine cum Achis.

3 Dixeruntque principes Philisthim: " Quid sibi volunt Hebraei isti? ". Et ait Achis ad principes Philisthim: " Nonne iste est David, qui fuit servus Saul regis Israel et est apud me multis diebus vel annis, et non inveni in eo quidquam ex die, qua transfugit ad me, usque ad diem hanc? ".

4 Irati sunt autem adversus eum principes Philisthim et dixerunt ei: " Revertatur vir iste et sedeat in loco suo, in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in proelium, ne fiat nobis adversarius, cum proeliari coeperimus. Quomodo enim aliter placare poterit dominum suum nisi in capitibus horum virorum?

5 Nonne iste est David, cui cantabant in choris dicentes: "Percussit Saul milia sua, et David decem milia sua"? ".

6 Vocavit ergo Achis David et ait ei: " Vivit Dominus quia rectus es tu, et bonus est in conspectu meo exitus tuus et introitus tuus mecum in castris, et non inveni in te quidquam mali ex die, qua venisti ad me, usque ad diem hanc. Sed principibus non places.

7 Revertere ergo et vade in pace et non offendes oculos principum Philisthim ".

8 Dixitque David ad Achis: " Quid enim feci, et quid invenisti in me servo tuo a die, qua fui in conspectu tuo, usque in diem hanc, ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis? ".

9 Respondens autem Achis locutus est ad David: " Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei; sed principes Philisthim dixerunt: "Non ascendet nobiscum in proelium".

10 Igitur consurge mane, tu et servi domini tui, qui venerunt tecum, et, cum de nocte surrexeritis et coeperit dilucescere, pergite ".

11 Surrexit itaque de nocte David ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane et reverterentur ad terram Philisthim. Philisthim autem ascenderunt in Iezrahel.

Continuar Lendo