Connect with us

Bíblia NVLA

Deuteronômio 25

1 Si fuerit causa inter aliquos, et interpellaverint iudices, quem iustum esse perspexerint, illi iustitiae palmam dabunt; quem impium, condemnabunt impietatis.

2 Sin autem iudex eum, qui peccavit, dignum viderit plagis, prosternet et coram se faciet verberari; pro mensura peccati erit et plagarum modus,

3 ita dumtaxat, ut quadragenarium numerum non excedant, ne ultra percussus plagis multis et foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus.

4 Non ligabis os bovis terentis in area fruges tuas.

5 Quando habitaverint fratres simul, et unus ex eis absque filio mortuus fuerit, uxor defuncti non nubet foras alteri, sed accipiet eam frater eius uxorem et suscitabit semen fratris sui;

6 et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit, ut non deleatur nomen eius ex Israel.

7 Sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui, quae ei lege debetur, perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque: Non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israel nec me in coniugium sumere";

8 statimque accersiri eum facient et interrogabunt. Si responderit: "Nolo eam uxorem accipere",

9 accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calceamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet: "Sic fit homini, qui non aedificat domum fratris sui".

10 Et vocabitur nomen illius in Israel: "Domus discalceati".

11 Si habuerint inter se iurgium viri, et unus contra alterum rixari coeperit, volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris, miserit manum et apprehenderit verenda eius,

12 abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordia.

13 Non habebis in sacculo tuo diversa pondera maius et minus;

14 nec erit in domo tua ephi maius et minus.

15 Pondus habebis iustum et verum, et ephi iustum et verum erit tibi, ut multo vivas tempore super terram, quam Dominus Deus tuus dederit tibi.

16 Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam.

17 Memento quae fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Aegypto;

18 quomodo occurrerit tibi et omnes extremos agminis tui, qui lassi residebant, ceciderit, quando tu eras fame et labore confectus, et non timuerit Deum.

19 Cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem a cunctis per circuitum inimicis tuis in terra, quam tibi daturus est, delebis nomen Amalec sub caelo: cave, ne obliviscaris!

Continuar Lendo