Connect with us

Bíblia NVLA

Ezequiel 19

1 Et tu, assume planctum super principes Israel

2 et dices:Qualis erat mater tua leaenainter leones!Cubavit in medio leunculorum,enutrivit catulos suos.

3 Et educavit unum de leunculis suis;leo factus estet didicit capere praedam,homines devoravit.

4 Et convocaverunt contra eum gentes,in fovea earum captus est;et adduxerunt eum in circulisin terram Aegypti.

5 Quae cum vidisset quoniam exspectaverat,et perierat spes eius,tulit alium de leunculis suis,leonem constituit eum.

6 Qui incedebat inter leones,factus est leoet didicit praedam capere,homines devoravit;

7 et fregit arces eorumet civitates eorum vastavit.Et obstupuit terra et plenitudo eiusa voce rugitus illius.

8 Et convenerunt adversum eum gentesundique de provinciiset expanderunt super eum rete suum,in fovea earum captus est.

9 Et miserunt eum in caveam in circuliset adduxerunt eum ad regem Babylonis;qui misit eum in carcerem,ne audiretur vox eius ultrasuper montes Israel.

10 Mater tua vineae assimilabatursuper aquam plantata.Fructus eius et frondes eius creveruntex aquis multis;

11 et factae sunt ei virgae solidaein sceptra dominantium,et exaltata est statura eiususque in nubes,et apparuit in altitudine sua,in multitudine palmitum suorum.

12 Et evulsa est in irain terramque proiecta,et ventus urens siccavit fructum eius;abrepta et arefacta est virga roboris eius,ignis comedit eam.

13 Et nunc transplantata est in desertum,in terra invia et sitienti.

14 Et egressus est ignis de virga ramorum eius,qui fructum eius comedit;et non fuit in ea virga fortis,sceptrum regni ".Planctus est, et erit in planctum.

Continuar Lendo