Connect with us

Bíblia NVLA

Ezequiel 32

1 Et factum est duodecimo anno, in mense duodecimo, in una mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:

2 " Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum:Leo gentium peristi,et eras sicut draco in mari;et bulliebas in fluminibus tuiset conturbabas aquas pedibus tuiset turbida faciebas flumina earum.

3 Haec dicit Dominus Deus:Expandam super te rete meumin coetu populorum multorum,et extrahent te in sagena mea;

4 et proiciam te in terram,super faciem agri abiciam teet habitare faciam super te omnia volatilia caeliet saturabo de te bestias universae terrae;

5 et dabo carnes tuas super monteset implebo valles sanie tua.

6 Et irrigabo terram paedoresanguinis tui super montes,et voragines implebuntur ex te;

7 et operiam, cum exstinctus fueris, caelumet nigrescere faciam stellas eius:solem nube tegam,et luna non dabit lumen suum;

8 omnia luminaria caelimaerere faciam super teet dabo tenebras super terram tuam,dicit Dominus Deus.

9 Et commovebo cor populorum multorum, cum induxero contritionem tuam in gentibus super terras, quas nescis.

10 Et stupescere faciam super te populos multos, et reges eorum horrore nimio formidabunt super te, cum volare coeperit gladius meus coram facie eorum, et obstupescet tremefactus unusquisque pro anima sua in die ruinae tuae.

11 Quia haec dicit Dominus Deus: Gladius regis Babylonis veniet tibi,

12 in gladiis fortium deiciam multitudinem tuam;violentissimae gentium omnium haeet vastabunt superbiam Aegypti,et dissipabitur omnis pompa eius.

13 Et perdam omnia iumenta eius,quae erant super aquas plurimas,et non conturbabit eas pes hominis ultra,neque ungula iumentorum turbabit eas;

14 tunc purissimas reddam aquas eorumet flumina eorum quasi oleum adducam,ait Dominus Deus.

15 Cum dedero terram Aegypti desolatam,deseretur autem terra a plenitudine sua, quando percussero omnes habitatores eius,scient quia ego Dominus.

16 Planctus est, et plangent eum; filiae gentium plangent eum, super Aegyptum et super omnem pompam eius plangent eum ", ait Dominus Deus.

17 Et factum est in duodecimo anno, in quinta decima mensis, factum est verbum Domini ad me dicens:

18 " Fili hominis, cane lugubre super pompam Aegypti et detrahe eam, ipsam et filias gentium robustarum ad inferiora terrae cum his, qui descendunt in lacum.

19 Quo pulchrior es?Descende et dormi cum incircumcisis.

20 In medio interfectorum gladio cadent; gladius datus est, attraxerunt eam et omnes populos eius.

21 Loquentur ei potentissimi robustorum de medio inferni, cum auxiliatoribus eius descenderunt:Tacent incircumcisi interfecti gladio!".

22 Ibi Assyria et omnis multitudo eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes interfecti, qui ceciderunt gladio;

23 quorum data sunt sepulcra in profundissimis laci, et facta est multitudo eius per gyrum sepulcri eius; universi interfecti, cadentes gladio, qui dederant quondam formidinem in terra viventium.

24 Ibi Elam et omnis pompa eius per gyrum sepulcri sui; omnes hi interfecti ruentesque gladio, qui descenderunt incircumcisi ad inferiora terrae, qui dederant quondam formidinem suam in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum.

25 In medio interfectorum posuerunt cubile eius, in omni pompa eius, in circuitu eius sepulcra illius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio; dederant enim terrorem suum in terra viventium et sustulerunt ignominiam suam cum his, qui descendunt in lacum, in medio interfectorum positi sunt.

26 Ibi Mosoch, Thubal et omnis pompa eius, in circuitu illius sepulcra eius, omnes hi incircumcisi interfectique gladio, quia dederunt formidinem suam in terra viventium;

27 et non dormient cum fortibus, qui ceciderunt a saeculo et descenderunt ad infernum cum armis suis et posuerunt gladios suos sub capitibus suis, et fuerunt scuta eorum super ossa eorum, quia terror fortium erat in terra viventium.

28 Et tu ergo in medio incircumcisorum contereris et dormies cum interfectis gladio.

29 Ibi Idumaea, reges eius et omnes duces eius, qui dati sunt in robore suo cum interfectis gladio et qui cum incircumcisis dormiunt et cum his, qui descenderunt in lacum.

30 Ibi principes aquilonis omnes et universi Sidonii, qui deducti sunt cum interfectis in terrore suo, in sua fortitudine confusi; qui dormiunt incircumcisi cum interfectis gladio et sustulerunt confusionem suam cum his, qui descendunt in lacum.

31 Videbit eos pharao et consolabitur super universa pompa sua. Interfecti sunt gladio pharaonis et omnis exercitus eius, ait Dominus Deus,

32 quia dedi terrorem meum in terra viventium; et prostratus est in medio incircumcisorum cum interfectis gladio pharaonis et omnis pompa eius ", ait Dominus Deus.

Continuar Lendo